Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
31
31 (19)
32
32 (20)
33
33 (21)
34
34 (22)
35
35 (23)
36
36 (24)
37
37 (25)
38
38 (26)
39
39 (27)
40
40 (28)
< >
page |< < (22) of 672 > >|
3422Diſſertatio Secunda. uiſio, ex præcipuis ignis qualitatibus petenda, ex luce nimirum, &
Calore
.
Qui enim Ignis luce pariter & calore vrendi vim habente
præditus
eſt, hic Καθ’ ἐξοχὴν Ignis dicitur, vel etiam Ignis Viuus;
vt ſcilicet ab Igne Mortuo ſecernatur, cui quidem abſumendi vis
ineſt
, aut facultas excitandi aliquem doloris ſenſum ex calore, ni-
hil
tamen habet lucis, quæ in oculos incurrat:
iſtiuſmodi ſunt Cau-
ſtica
omnia, vt Argentum viuum præcipitatum, quod citrà dolo-
rem
carnes exeſt, &
ſiccat purulenta vlcera; aut piper, ſpiritus vi-
ni
ſæpiùs excoctus, pyrethri radix, &
ſimilia, quæ nemo dentibus
extenuare
poteſt, &
in ventriculum demittere, quin caloris vim
non
obſcuram percipiat.
Qui verò Ignis ſolâ luce oculos irritare
poteſt
, calorem autem non niſi languidum habet, aut nullum, qui
ſub
ſenſum cadat, hic Fatuis Ignibus Meteoroſcoporum adiungen-
dus
eſt;
quorum è numero fuit flamma, tum quæ circa Seruij Tul-
lij
pueruli dormientis caput emicuit, tùm quæ ex L.
Marcij concio-
nantis
capite eluxit, quamuis eas inter prodigia recenſeat Valer.

Max
.
lib. 1. cap. 6. Neque multum ab horum ignium naturâ diſcre-
pant
ignes illi, qui interdiu prorſus latentes, noctu tantùm viden-
tur
, atque innoxiâ flammâ proximas herbas &
arbores lambunt,
quemadmodum
in Apennini Mugellano vidiſſe ſe teſtatur Carda-
nus
de Subtil.
lib. 2. Quare tripartitâ diuiſione totum atque inte-
grum
genus complecti poſſumus:
Vnus videlicet ignis eſt Splen-
didus
abſque calore, alter Calidus ſine luce, tertius Calidus pariter
atque
Splendidus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index