Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 334 > >|
1cogitans & ſubſtantia extenſa, hoc eſt, quàm mens
&scorpus; quo pacto clariſſimè ac diſtincttiſſimè intel­
liguntur.
Quin & faciliús intelligimus ſubſtantiam
extenſam, vel ſubſtantiam cogitantem, quam ſubſtan­
tiam ſolam, omiſſo eo quòd cogitet vel ſit extenſa.

Nonnulla enim eſt difficultas, in abſtrahendâ notione
ſubſtantiae notionibus cogitationis vel extenſionis,
quae ſcilicet ab ipſâ ratione tantúm diverſae ſunt; &
non diſtinctior fit conceptus ex eo quòd pauciora in
eo eo comprehendamus, ſed tantúm ex eo qud illa quae
in ipſo comprehendimus, ab omnibus aliis accuratè
diſtinguamus.
LXIII.
Quomodo cogitatio &
extenſio diſtinctè co­
gnoſci poſſint, ut con­
ſtituentes naturam
mentis & corporis.
5
10

Cogitatio & extenſio ſumi etiam poſſunt pro modis
ſubſtantiae, quatenus ſcilicet una & eadem mens plures
diverſas cogitationes habere poteſt; atque unum &
idem corpus, retinendo ſuam eandem quantitatem,
pluribus diverſis modis poteſt extendi: nunc ſcilicet
magis ſecundúm longitudinem, minúſque ſecundúm
latitudinem vel profunditatem, ac paulò poſt è, contra
magis ſecundúm latitudinem, & minús ſecundum lon­
gitudinem.
Tuncque modaliter ſubſtantiâ diſtinguun­
tur & non minús clarè ac diſtincté quám ipſa poſſunt
intelligi: modo' non ut ſubſtantiae, ſive res quaedam ab
aliis ſeparatae, ſed tantummodo ut modi rerum ſpe­
ctentur.
Per hoc enim, quòd ipſas in ſubiſtantiis qua­
rum ſunt modi conſideramus, eas ab his ſubſtantiis
diſtinguimus, & quales revera ſunt agnoſcimus.
At è
contra, ſi eaſdem abſque ſubſtantiis, quibus inſunt,
vellemus conſiderare, hoc ipſo illas ut res ſubſiſtentes
spectaremus, atque ita ideas modi & ſubſtantiae con­
ſunderemus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index