Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of figures

< >
< >
page |< < (20) of 361 > >|
3420HYDRODYNAMICÆ. niat, & ſi ex noſtra hypotheſi argumentamur, dicendum erit, Mercurium
quoque ſupra libellam fuiſſe aſcenſurum, ſi modo particulæ ejus non majo-
ri vi ſe invicem attraherent, quam particulæ aquæ;
huic enim attractioni
omnia tribuo, quæ Mercurium in diverſa ire faciunt.
Experimenta, quæ
ad hanc ſententiam me manuduxerunt, apponam in fine hujus ſectionis.
Lemma.
§. 6. Sit tubus cylindricus A B D C (Fig. 3.) utcunque verſus
11Fig. 3. horizontem inclinatus, cujus fundum CD ad latera tubi ſit perpendiculare,
plenusque intelligatur aquâ usque in AB;
dico preſſionem omnis aquæ in
fundum CD eſſe æqualem ponderi cylindri aquei, cujus baſis eſt CD, &

cujus altitudo eſt verticalis DE, terminata ab horizontali BE.
Demonſtratio.
Cum forma tubi ſit cylindrica, & fundum inſuper ad late-
ra tubi perpendiculare, quilibet videt, quod actio fluidi in fundum ea-
dem ſit, quam haberet cylindrus ſolidus ejusdem ponderis ſuper plano in-
clinato, conſtat autem ex mechanicis, preſſionem cylindri ſolidi in fundum
eam eſſe, quæ in propoſitione definitur, ergo &
talis erit actio fluidi, ſi
modo non reſpiciatur adhæſio fluidi in lateribus tubi, ejusdemque indoles
ratione tubulorum capillarium, à quibus animum abſtrahimus.
Q. E. D.
Theorema 3.
§. 7. Sit jam generaliter vas utcunque formatum A H M B (Fig. 4.)
22Fig. 4.& aqua repletum usque in D E, erit preſſio aquæ in ſingulas vaſis
particulas, veluti in G aut H, ſemper æqualis ponderi cylindri aquei, cu-
jus baſis eſt ſuperficies illius particulæ, &
cujus altitudo æqualis eſt diſtan-
tiæ verticali ejusdem particulæ à ſuperficie aquea.
Demonſtratio.
Primo concipiatur in G tubulus cylindricus CG perpendicula-
riter vaſi inſiſtens, productaque ED, intelligatur hic tubus ſimili

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index