Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 131]
[Figure 132]
[Figure 133]
[Figure 134]
[Figure 135]
[Figure 136]
[Figure 137]
[Figure 138]
[Figure 139]
[Figure 140]
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
< >
page |< < of 599 > >|
1carentem, concipiant & coerceant, conſtruere: quo ſane modo duæ plerunque
fornaces
coniunguntur ſub unam teſtudinem: quam murus, ad quem illæ
ſunt
extructæ, & quatuor pilæ ſuſtinent: ſub qua uenarum excoctores ſuum
munus
perficiunt: eadem teſtudo habet duo foramina, per quæ fumus è for­
nacibus
aſcendit in latam illam cameram: quæ quò latior eſt, plus ſumi con
cipit
.
In huius media ſupra teſtudinem parte eſt foramen, altum palmos tres,
latum
duos: Id utriuſque fornacis fumum, ad cameræ latera aſcendentem uſque
ad
eius teſtudinem, & cùm eluctari non poſſit rurſus deſcendentem, excipit:
& per caminum, quem Græci kapnodoxh\n, nomine ex re inuento, appellant,
emittit
: qui totus in muro incluſus habet aliquot bracteas ferreas, ad quas
materia
metallica, cum fumo ſublata, tenuior adhæreſcit, ut craſſior, ex qua
fit
cadmia, ad cameram, quæ non raro in ſtirias concreſcit: in altero cameræ
latere
eſt feneſtra, in quam uitrea ſpecularia ſunt impoſita, ut lumen tranſmit­
tere
, fumum coercere poſſit: in altero ianua, quæ, cùm uenæ in fornacibus ex­
coquuntur
, tota clauditur, ut nullus fumus exire poſſit: cùm fuligo & pom
pholyx
abſtergendæ ſunt, aut cadmia decutienda, aperitur, ut operarius aſcen
dens
per eam in cameram ingredi poſſit: ea uerò fuligo cum pompholyge per
miſta
, bis ſingulis annis undique abſterſa, & cadmia decuſſa per canalem lon
gum
, ex quatuor aſſeribus coniunctis in quadranguli figuram formatum, ne
auolet
, deijcitur in ſolum officinæ, & aquis ſalſis aſpergitur: rurſuſque cum ue
na
& ſpuma argenti excocta dominis emolumento eſt.
Tales autem came­
, quæ materiam metallicam cum fumo ſublatam excipiunt, utiles ſunt, cùm
ad
omnes uenas metalli diuites, tum maxime ad minutulas particulas me­
tallicas
, ex uenis ſaxisque contuſis & lauatis collectas: quod ipſæ ex igni
fornacum
ſoleant euolare.
Fornaces A. Teſtudo B. Pilæ C. Camera D. Fora­
men
E. Caminus F. Feneſtra G. Ianua H. Canalis I.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index