Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (328) of 672 > >|
340328Diſſertatio Vndecima decutiunt. Verùm hi non ſatis animaduerterunt, quanta aquę
Regiæ copia paranda eſſet, vt illi ingens vas auratum immergere-
tur ad diſſoluendum aurum;
id ſcilicet nullo ſumptuum compen-
dio fieret, &
ſatius eſt aliquid auri hac ratione fortaſſe deperdi,
quàm tantam vim aquæ Regiæ parare.
Cœterùm, quia aurum
alteri metallo obductum fuit ope Mercurij, probabile eſt ſulphu-
ris accenſi virtute (videlicet eius ſalibus, atque ſpiritibus, vaſis
ſuperficiem penetrantibus) Mercurij particulas aurum cum ſubie-
cto Metallo connectentes diſcuti, &
expirare, adeoque aurum,
ſoluto nexu, decuti poſſe.
In ſulphure autem communi eſſe ſali-
nas particulas Chalcantho ſimiles &
analogas, oſtendit Sulphuris
Oleum per campanam collectum, cui atque Spiritui Vitrioli pla-
nè ſimilis acor eſſe deprehenditur.
Porrò quamuis ad ſeparandum
aurum, quod argenti ſuperficiem veſtit, ſulphur accenſum va-
leat, non æquè tamen vtile erit, ſiaurum fuerit argento permi-
ftum &
temperatum, præſertim ex communi vſu: Nam qui in
metallis verſantur, quomodo ſulphure vti poſſint ad ſeparandum
ab argento aurum, nôrunt ex his, quæ lib.
10. de re metallicâ ſcri-
bit Georgius Agricola.
Contra verò argento dealbatur cupri ſu-
perficies, ſiargenti portio diſſoluatur aquâ forti, tum ſal Am-
moniacus eâ copiâ addatur, vt ſpiſſioris pultis in morem craſſeſcat,
quaſi maſſa, quę in trochiſcos diuidatur, &
exſiccata ſeruetur:
Nam ſi vel tenuiter ſaliuâ humeſcat, & cupro eam affrices, hoc
niteſcet eximio quodam candore, ſed cui ab acribus ſuccis ca-
nendum.
Particulæ ſcilicet argenti tum ſalibus illis aquę fortis,
tum Ammoniaco iunctæ, vbi ſaliuæ humore ſeparantur à reliquis,
adhęrent cupro, eorumdem ſalium ope:
hi autem à ſucco aci-
do irritati abſtrahuntur à ſuperficie cupri, &
ſucco illi commi-
ſcentur, adeoque ſecum abripiunt argenti particulas, quę cando-
rem cupro tribuebant.
Maur. Salibus ingenitam eſſe facultatem ſeſe agitandi, ſatis per-
ſpicuum facere videturilla aquę fortis ebullitio, cùm Oleum Tar
tari inijcitur;
ſiquidem nonniſi ſalibus tribui poteſt vehemens illa
liquoris agitatio, quę conſpicua eſt, vſque dum complicati ſales
diuerſi eamdem ferè, quatenus ſenſus percipere valet, temperatio-
nem acquirant:
ſic & muſtum feruore notabili exilit, partibus
verò vnam in ſpeciem temperatis vinum quieſcit, licèt occultis
motibus non deſinat fermenteſcere.
Similique ratione ſales

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index