Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
251 515
252 516
253 517
254 518
255 519
256 520
257
258
259
260
261
262
263
264 523
265 524
266 525
267 526
268
269
270 529
271 530
272 531
273 532
274 533
275 534
276 535
277 536
278 537
279 538
280 539
< >
page |< < (587) of 568 > >|
340587SYSTEMA SATURNIUM. tempore, ſed hoc pacto, ut menſibus quidem Aprili, Ma-
11Quibus tem-
poribus ro-
tunda phaſis
reverſura ſit
prædicitur.
jo, Junioque anni 1671, nondum iis ſpoliatus cernatur, ſed
tenuia etiamnum utrinque extent qualia ſub finem anni 1656
obſervavimus.
Julio autem aut Auguſto gracileſcant pror-
ſus tandemque diſpareant &
rotundum Saturnum relinquant.
Quo vultu non tantum ad Heliacum occaſum uſque conſpi-
ciendus erit, hoc eſt uſque ad finem Februarii anni 1672;

ſed eundem quoque exoriens rurſus menſe Aprili referet, nec
amittet niſi Julio menſe aut Auguſto.
Circa hoc enim tem-
pus adcreſcere denuo brachia cernentur, ac paulatim eviden-
tiora fieri;
tandemque etiam ſingula prope medium Saturni
orbem biſida evadent, quemadmodum ab anno 1656 dein-
ceps augeri ea vidimus.
Manebunt autem ad annum uſque 1685, quando rurſus
evaneſcentia ſpectare continget, nempe circa Martii ini-
tium.
Inde rotundus planeta obſervabitur per annum inte-
grum, excepto eo tempore quo propter Solem deliteſcit.
Adeo ut menſe Martio ſequentis anni 1686 brachia demum
recuperaturus ſit, ſed tenui tantum incremento quandiu illa
vice viſendus erit.
Locum Saturni ex Sole reperio in gr.
20{1/2} ♍ die ſecunda Sept.
anni 1685, unde prædictas viciſſitu-
dines conſequi neceſſe erat.
Rurſus verò anno 1701, 15 Jun. redit Saturni locus ex
Sole ad ♓ gr.
20, 30′. Unde circa finem anni 1700, princi-
piumque 1701, priuſquam Heliace occidat, rotundus luce-
bit, ac porro quoque ubi jam ex Solis radiis emerſerit, ea
facie permanebit ad initium uſque anni 1702:
à quo tempo-
re ad occaſum uſque Heliacum tenuia fortaſſe brachia cerni
poterunt.
Abſque dubio autem, menſe Majo ejuſdem an-
ni, cum denuo obſervari cœperit, reſtituta invenientur.
Atque ita porro ſingulis quatuordecim aut quindecim an-
nis, nimirum bis ad ſingulas Saturni in ſua orbita revolutio-
nes, rotunda forma conſpicienda dabitur;
neque enim un-
quam æquinoctii ſui locos tranſire quin brachia amittat po-
teſt.
Ac facile quidem accurata mutationum ejuſmodi tem-
pora veſtigiis noſtris inſiſtendo, quilibet inpoſterum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index