Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1ſum, vt in nominibus accuſem Plinium, qui
tantò propior fuit florentis Latinæ linguæ
ſeculo, & tunc adhuc ſcriberet cùm pro­
nunciatio, tumipſe modus loquendi vige­
rent, & apud Romanos multa quaſi nutu
ſignificarent, quæ nunc apud nos nullis
verborum circuitibus etiam poſſunt expli­
cari.
Quartum de Epiſtola puerili mea ma­
nu ſcripta: magnum ſibi negocium, qui
etiam aliis ſcriptas epiſtolas examinet.
Do­
leo quòd non omni modo, vt velim, ſim puer
ætate, vt tantò diutius ſupereſſem morum
ſimplicitate, vt Deo placerem animæ pu­
ritate ac lenitate, plura enim ac meliora
poſſent inſcribi.
At tu vis vt ob hoc do­
leam?
Demum obiicis imperitiam Græcæ
linguæ, ſcriptáque in libro de Animi im­
mortalitate contemnis, & culpas?
iam ego
neque Græcas apud te, nec Latinas noui
literas?
nec quicquam in philoſophia rectè
tradidi?
ordinem nullum ſeruaui? ſit ita.
Quid iam reſtat? ego Æſopus ero, nihil
prorſus ſciens, atque hoc propius certè ve­
ro quàm velim, tu illius ſocius, qui om­
nia ſciebat.
Hæc pro argumentis illius.
125 Exiſtimat lapides in renibus eſſe
duros, vt extra?
fallitur: dureſcunt, dum
prodeunt vt oua, at ſi qui duri ſint (qui pauci
ſunt) iam facti penè afferunt mortem, nec
ſoluuntur.
Et ſi ſoluuntur, potius motu quàm
medicamento afferuntur.
126 Nugatur ſuo more, mollities cauſa
eſt, vt eſſe poſſit, quoniam remittat: facul­
tas, quod ſit.
127 Tergum non eſt corium. Tergos co­
rium eſt.
In codice meo deeſt re: in ſuo adeſt
argumentum ignorantiæ cum temeritate in
ea diſciplina, in qua ſe coryphæum fecit.
128 Negat nigrum colligere colorem:
adducit exempla contra ſe, nam & gemma­
rij hoc agunt, vt pulchriores videantur gem­
mæ.
Non tamen illa à metallo maculam, vt
Lydia eos valent contrahere, atque (vt ita
dicam) tradere.
139 Eandem in ſilice rationem ſignifi­
cari ſecutus ſum, & eadem cauſa, quam in
arbuſto inferiùs, dum paucis interiectis de
illo loquar diffusè.
130 Non nomina, genera diuido, &
propono: an cæcus, an immemor, qui me
ſcribat diuidentem in genera, nominum ra­
tionem quærat?
Alabandicus lapis niger eſt,
qui etiam in vitrum tranſit picturæ aptus,
nam recipit lituras albas.
Præterea repoſui
in agro Veronenſi inſignes inueniri, & Fri­
burgi cum figuris inſcriptis?
an non eſt? vin­
cat, ſatis fit nigrum eſſe atque alabandico,
quem Plinius deſcribit ſimilem: at non eſt,
cedo: nomine ergo carebit?
Quid autem
vetat homines corpora appellare, ſic ſaxa
lapides.
131 Herculeus lapis, ſi non depaſcitur
ferrum, ſeruatur affinitate illius, utque enim
habet dentes, ita & aër pabulum eſt homi­
ni: transfertur enim etiam ad amorem, ſtu­
dia, animum, vel Cicerone teſte.
At ego
alimenta dixi.
Sunt & alimenta imbrium, &
& vitiorum:
132 Si verba præcedentia non declara­
rent, certè ambiguitas eſſet in ſenſu.
Euo­
cant ambo, attenuat, & diſſoluit ſarcopha­
gus, nam de eo ſermo erat.
133 Pro antiqui, Romani ſcribi debuit.
Verba Plinij ſunt lib. 17. cap. 8. etiam cæte­
ræ ſaxo & cote poliuntur.
Manifeſtum eſt
igitur ſmirim, Romanis fuiſſe ignotum.
At
ex deſcriptione vix fieri poteſt, vt fuerit ob­
ſidianus lapis.
Quamuis ergo ſmiris Græcis
cognitus fuerit, Romanis non fuit.
Ergo in
ipſis rebus fallitur callumniator, eóſque ac­
cuſat de nomine, quòd manus ſcribentis vi­
tio excipit, quodque apud neminem præter­
eum animaduerſione dignum cenſetur.
136 In ſecunda editione nutritur adamas
quoniam partes habet diſſimiles, è quibus,
quæ minùs ſunt perfectæ perficiuntur.
Re­
ſoluuntur etiam partes, non vt in nobis ſta­
tim ob vitæ breuitatem, corporis magnitu­
dinem, & mollitiem, ſed in lapidibus ſenſim
præparantur, modò ad perfectionem, eſtque
adoleſcentia lapidum: inde manent dum
conſiſtunt, inde fulgor, & nitor minuitur eis
ſeneſcentibus: longa temporum ſpatia id oc­
culunt in vno, eodémque lapide, at in plu­
ribus hæc deprehunduntur.
Quòd ſi id in
mollioribus ſubſtantiæ lapidibus, & marga­
ritis, quamuis hæc non viuant, deprehendi­
tur, cur eſt vt in aliis hæſitemus?
137 Me docet, gratias ago: nihil tamen
ſimile apud Ariſtotelem: ſed & ille, vt nos
ſpicilegium exercet, optima vel difficillima
proſequens, non omnia.
Eſſet enim immen­
ſæ eruditionis, qualem Ariſtoteles non ha­
buit: nec ego multò minùs.
At hunc, qui exi­
ſtimat ſe omnia ſcire, cùm nil ſciat, quis exi­
met è ſtultorum genere?
136 Culpat diuiſionem in arborem fruticem,
ſuffruticem, herbam.
Hîc paululum immorandum.
Tripliciter nos arguit: primùm de nomine:
nam ſuffruticem Latinum eſſe negat.
Ergo
cùm fruticem ſciam eſſe Latinum, ſub præ­
poſitione addita, vt ſuffuror, ſubniger, ſuffo­
dio, ſuffero, non video cur Latina non ſit:
nam ſi ſeparata proferantur, nullum vitium
erit: non hoc eſt innouare, non etymon.
Cre­
do omni carere culpa coniunctionem Lati­
narum vocum, quarum ſenſus etiam aptè
iunguntur.
Deinde reprehendit ſuffruticis
interpretationem, quod ſpartum ſuffrutex ſit,
& tamen herbarum excedit magnitudinem.
At ego fruticem appello, qua ratione nunc
dicam.
Obiicit enim tertiò non accipi hæc ſi­
gnificata ab aliis authoribus.
Quid ageret ſi
ſuffruticis nomen iam in vſu fuiſſet apud
Latinos?
cum in nouo nomine vult nos te­
neri, nec authoritate, nec ratione vlla: at idem
eſt ſuffrutex, & φρύγανον.
Quis docet vox illa
apud Græcos potiùs ſtipulam, ſurculum, ſar­
mentumque, ſi de proprietate verbi agen­
dum eſt, quam virgultum, aut ſuffruticem ſi­
gnificat.
At Gaza ſic vertit? placuit, non im­
probo: vſus eſt liberior, declaratio autem re­
rum atque nexus non niſi vnus.
Teneorne in­
terpretatione Gazæ, etiamſi malè ille, qui
nullius hac in cauſa voto aſtrictus ſum?
At
dicet, Quid?
Audiat primùm cauſam, inde fi­
nem, tum neceſſitatem.
Cauſam quidem, quòd
qui nomina inuenerunt, è vulgo erant, &
quaſi fortuito inuenta ſunt: an ergo putas illo
duriùs diuiſiſſe naturam rerum rectè ac dili-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index