Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (235) of 434 > >|
340235CONTROVERSIA. ſecundum ejus principium, ſumma illorum temporum, quæ
eſt tria, diviſa per duo, numerum partium, erit tempus
Penduli compoſiti, ſcilicet {3/2}.
Hiſce poſitis, nil præterea po-
nendo præter id quod concedit Dus.
Abbas, deteguntur alti-
tudines, ad quas revertuntur pondera, poſtquam a Pendulo
compoſito ſunt ſejuncta;
nempe {4/9} & {64/9}; quarum ſumma {68/9},
diviſa per duo, numerum ponderum, dat {34/9}, vel 3{7/9}, alti-
tudinem, ad quam adſcendit commune gravitatis centrum,
quæ etiam ſuperat {5/2} vel 2{1/2} unde demonſtravimus centrum
deſcendiſſe.
Non addo methodum computationis quæ facilis
eſt.
Dnus. Abbas ergo dum quærit principium bis male divi-
navit;
proprie enim divinare eſt, ratiocinia deducere ex
principiis, quæ levem tantum veri ſpeciem præ ſe ferunt;
& verum eſſet, quæſtionem de centro Oſcillationis non dif-
ficulter reſolvi, ſi, ut ipſe fecit, tantum ponendum foret id,
quod ſtatim rem quæſitam determinat.
De cætero, contraria eſſe inter ſe ambo principia clarum
eſt;
quoniam ut patet, ex his diverſæ ſequuntur concluſio-
nes, altitudines enim, ad quas centrum commune gravitatis
aſcendit, diverſæ ex utroque deteguntur, nempe 3 {3/50}, 3 {7/9}.
Unum hoc addam, ut reſpondeam difficultati, quam Dnus. Ab-
bas propoſuit, contra motum in Cycloide , hanc 11Vide ſu-
pra pag. 227.
tem ſolutam dari in ipſo meo tractatu de centro Oſcillationis
in cujus propoſitione 24 explicavi, quomodo efficiqueat, ut
omnia ponderum Penduli puncta moveantur in Cycloidibus
æqualibus;
licet in praxi minime neceſſaria ſit correctio hæc.
IX.
Reſponſio Dni. Abbatis Catelani ad literas Dni.
Bernoulli de Controverſia ſua cum Dno. Hu-
genio de centro Oſcillationis .
22Vide ſu-
pra pag. 23@.
UT reſpondeam ad has literas, idem repetam, quo utitur
Dnus.
Bernoulli, exemplum Penduli compoſiti ex pon-
deribus æqualibus eidem virgæ applicatis, &
ex eodem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index