Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (303) of 525 > >|
340303Ioan. de Sacro Boſco.
DEQVATVOR CIRCVLIS MINORIBVS.
DICTO de ſex circulis maioribus, dicedum eſt de qua-
11Tropici
quomodo
deſcriban-
tur.
tuor minoribus.
Notandum igitur, quod Sol exiſtẽs in
primo puncto Cancri, ſiue in primo puncto ſolſtitij eſti-
ualis, raptu Firmamenti deſcribit quendam circulum,
qui ultimo deſcriptus eſt à Sole ex parte poli Arctici,
unde appellatur circulus ſolſtitij ęſtiualis, ratione ſu-
perius dicta:
Vel tropicus æſtiualis, à τροπὴ, quod eſt conuerſio: quia tunc
Sol incipit ſe conuertere ad inferius hemiſphærium, &
recedere à nobis.
SOL iterum exiſtens in primo puncto Capricorni, ſiue Solſtitij hye-
malis, raptu Firmamenti deſcribit quendam circulum, qui ultimo deſcri-
bitur à Sole ex parte poli Antarctici, under appellatur circulus ſolſtitij
hyemali@, ſiue tropicus hyemalis, quia tunc Sol conuertitur ad nos.
COMMENTARIVS.
FInita tractatione ſex circulorum, qui in ſphæra ſunt maximi,
agit hoc loco de quatuor minoribus, ſeu non maximis, &
pri-
mo de duobus, qui raptu primi mobilis deſcribuntur à primo
grad.
♋, & ♑, & conſequenter ab Aequatore remouentur grad.
23. Min. 20. quemadmodum & principia ♋, & ♑. Hi autem
duo circuli inter ſe æquales ſunt, contingitq́ue uterque unico tantum pun-
cto Eclipticam, ut ex 2.
lib. Theodoſij colligitur: Item ſunt ultimi, ac mini-
mi, quos Sol motu diurno deſcribit.
Nam uſq; ad illos euagatur huc, illucq;
ab Aequatore Sol;
quàm primum autem ad eos peruenerit, mox ad Aequato-
rem rurſus iter ſuum dirigit.
Qua de re ait, ipſos uocari Tropicos à nomine
22Tropicus
cancri, &
tropicus ca
pricorni.
græco, τροπὴ, quod ſignificat conuerſionem, quia in illis exiſtens Sol iterum
ſe conuertit ad Aequatorem.
Ille quidem, qui à primo puncto ♋, deſcribi-
tur, appellatur Tropicus Cancri:
Hic uero, qui deſcribitur ab initio ♑, Tro-
picus Capricorni dici conſueuit.
Pari ratione Tropicus Cancri appellari ſo
@et Tropicus æſt@ualis:
Tropicus ſeu circul9 Solſtitij æſtiui, quod intellige in
33Varia no-
mina Tro-
picorum.
hamiſphærio Boreali:
Tropicus Septentrionalis: circulus uerſilis Cancri. Itẽ
Tropicus Capricorni uocatur Tropicus hyemalis:
Tropicus, ſeu circulus
Solſtitij hyemalis:
Tropicus Auſtralis, & id genus alijs plurimis nominibus
uterque nominari ſolet à ſcriptoribus.
CVM autem Zodiacus declinet ab Aequinoctiali, & polus Zodiaci
44Arcticus
circulus, &
Antarcticus
declinabit à polo mundi.
Cum igitur moueatur octaua ſphæra, & Zodia-
cus, qui eſt pars octauæ ſphæræ, mouebitur circa axem mundi, &
polus
Zodiaci mouebitur cir capolum mundi.
Iſte igitur circulus, quem deſcri-
bit polus Zodiaci circa polum mundi Arcticum, dicitur circulus Arcti-
cus:
Ille uero circulus, quem deſcribit alter polus Zodiaci circa polum
mundi Antarcticum, dicitur circulus Antarcticus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index