Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of figures

< >
< >
page |< < (236) of 434 > >|
341236DE CENTRO OSCILL. ſuſpenſis, a quo pondus unum quater magis quam alterum
diſtat;
ita ut altitudines perpendiculares, unde deſcendunt
ſint ut 1 ad 4.
Convenit inter nos de proportione inter has altitudines, &
de ſumma velocitatum, quas illa pondera acquirerent, ſi ſe-
paratim ab iis altitudinibus caderent;
ſed contendimus de
exprimendis his altitudinibus reſpectu ſpatii, quod ſit com-
munis earum menſura, &
pro unitate habeatur. Cum omni-
bus, qui ante me de ſimilibus quæſtionibus ſcripſerunt, po-
no veros numeros, quibus exprimuntur altitudines, eſſe qua-
drata ipſorum numerorum qui velocitates deſignant, in illis
caſibus, in quibus inter altitudines &
inter velocitates non
alia datur ratio, præter generalem experientiâ detectam.
Patet autem ex numeris quos in computatione mea detexi,
(cum 9 &
144 ducta in {1/25} pedis, id eſt 6 pedes cum 1 digito
5 lineis &
quod excedit, differant cum 1 pede & 4 pedibus,
aut 5 pedibus,) ſummas altitudinum, ad quas adſcendunt pon-
dera in exemplo propoſito, non eſſe æqualem ſummæ alti-
tudinum unde deſcendunt, quam æqualitatem Dus.
Huge-
nius ponit in generali propoſitione, quâ utitur pro princi-
pio in ſuo tractatu de centro Oſcillationis.
Dus. Bernoulli reſpondet, quadrata numerorum, qui
exprimunt velocitates ponderum, tantum exprimere pro-
portionem altitudinum, ad quas revertuntur poſt illo-
rum ſeparationem, &
non ipſas altitudines, quæ qui-
dem inter ſe habere poſſunt rationem, {144/25} ad {9/25} dum ta-
men harum ſumma eſt 5, quæ eſt ſumma altitudinum,
unde pondera deſcenderunt.
Nam altitudines, ad quas
revertuntur ſeparata, ſunt juxta illum 4{12/17} &
{5/17}, quarum
ſumma valet 5, ut ſumma primarum altitudinum 1.
& 4.
Iterum reſpondere non difficile erit. Rogatum velim
Dum.
Bernoulli, dum contendit, proportionem quadra-
torum numerorum, qui velocitates exprimunt, tantum
conſiderandam eſſe, quâ motus lege, &
per quodnam
principium Mechanicum pondera, de quibus agimus, po-
tius redeant ad altitudines, quas ille notavit, &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index