Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
alio planè mouebitur, & præter naturam, ſed cùm inanima non diuidantur in eiuſmodi parteis, nun­
quam ſecundùm naturam moueri poterunt: aliter falſa illa omnia forent, & admodum lubrica quæ po­
ſteà de inanimis aſſumpſiſſet, & nouis rationibus confirmare conatus eſſet in eo propoſito ma­
nens, & quae ab alio moueantur, & quòd in tales parteis num ſecentur, aut ſi defendiſſet oppoſitum;
illa profectò quę tantis machinis erexerat, aliquando demolitus eſſet.
Sed quid tanto conatu opus
eſt in re perſpicua?
perge obſecro, videbis Ariſtotelem paullo poſt ita ſcripſiſſe. καὶ τῶν ὐπ'
ἄλλου κινουμὲνον τὰ μὲν φύσει κινείται, τὰ δὲ πὰρα φύσιν
.
ideſt ex iis quæ mouentur ab alio, quę­
dam ſuapte natura mouentur, nonnulla contra naturam, & mox τῶν γὰρ ὑπ' ἀλλ' οὐ κινουμὲνον.
τὰ
μὲν παρὰ φύσϊν ἐθήκα μὲν κινεῖσθαι τὰ δὲ λείπεται ἀντιθεῖναι ὁτι φύσει
.
hoc eſt. Ex iis enim
quæ mouentur ab alio, hæc quidem poſuimus præter naturam moueri, illa verò reliquum eſt, vt op­
ponamus, quia natura, vt tibi de partitionis illius veritate ne minima quidem ſuſpicio in animo re­
ſtare queat.
Prætereà quae abſolutè inanimum in duas illas parteis ſecari nequeat, illa monſtrant quæ
mox Ariſtoteles ipſe adſcripſitur ad verbum.
Videtur enim inquit, vt in nauibus & in iis quæ non na­
tura conſtant, ſiue artificioſa ſint, ſeu quæ ipſe ſpontina vocat, ſic & in animalibus eſſe diuiſum id
quod mouet, & id quod mouetur.
& ſic totum mouere ſeipſum. Eius verba ſunt iſta. Ἔοικε
γὰρ ὡσπερ ἐν τοῖς πλούοιου καὶ μὴ φύσει συνισταμὲνοις, οὑτω καὶ ἐν τοῖς ζώοις εἶναι διηρημὲνον τὸ κι­
νοήν καὶ τὸ κινουμενον.
καὶ οὑτως πὸ πάν ἀυτὸ ἑαυτὸ κινεῖν. Atque equidem cùm manifeſtè per­

ſpiciamus eſſe aliquod primum in animali quod cęteris quieſcentibus agitetur, cętera verò illius
primi officio vacante eſſe immobilia, nec in animo carentibus eſſe quicquam huiuſmodi, rectè
conſtitutum eſt, inanimante ſolo ſeparatum eſſe id quod mouet, ab eo quod mouetur, non modò ra­
tione ipſa, verùmetiam re: atque hoc id eſſe quod à ſe ipſo moueri poſsit.
Maximè aut (adſcribit)
dubitatur, reliquum poſtremę diuiſionis membrum, vnde .ſ.
motus naturales grauium leuiumque. ſu­
ſcitentur.
Hoc verò non ob aliud quàm quòd in illis pars mobilis à mouente diſiuncta non appa­
reat quæ prima cauſſa eſt, cur à ſeipſo quippiam agitari contingat, quæ cum inanimante ſolo repe­
riatur, facit, vt à ſeipſo moueri proprium ſit animantis.
Quin potius ſi rem maiore diligentia per­
pendamus, ab Ariſtotele demonſtratio videatur allata quæ naſcatur ab initiis, & nobis ſimul, & na­
tura prioribus.
Etenim hæc accipit Ariſtoteles pro reciprocis animatum eſſe, moueri à ſe ipſo &
diuidi in partem mouentem, ac mobilem.
Itaque ſic confici poterit argumentum. Subiectum ani­
matum.
A ſeipſo moueri, attributum. Cauſſa, diuidi in vtranque partem. Ergo quicquid diui­
ditur in parteis mobilem ac mouentem, id à ſeipſo mouetur.
Animatum in vtranque partem ſecatur.

Et mouetur igitur à ſeipſo.
Diuidi aut in vtranque partem, & nobiſmet ipſis clarum eſt, & in cęte­
ris animantibus, vt id probarè non expediat.
Ea in verò cauſſam eſſe ex illo conſtat. Neque enim
quicquam reperiri potest quod à ſeipſo primò moueatur.
Quare aut ab externo moueri oportebit,
aut in vtranque partem neceſſariò diuidetur.
ſed nos de illo agimus quod à ſeipſo mouetur, non au­
tem
ab externo.
Accedit etiam quòd id quod per ſe mouet, & quod per ſe mouetur, actu eſſe debet.
Ob id mutatur materia ſolùm, non aut mouetur, quia ſit potentia. Sic in animali portione re­
ſpondet, ſiue animus qui ibi reſidet: eſt etiam corpus organicum quod item eſt actu.
Proinde monuit
Ariſtoteles animalia non eſſe ſimpliciter vnum, ſed vnum, quae ab vno, & quodammodò per adiunctio­
nem: cùm ab illo primò quod eſt cor, partes aliæ pendere perſpiciantur, & originem planè ducere.
Conuerte modò te ad inanimum, quid in illo diſtinctum apparet? quid eſt in eo quod moueat, cum
ſit actu à re mobili ſeparatum?
num ne forma, quæ cùm materia ipſa diuiditur? Immò ſi illa
commeant, qualia accipiuntur ab Ariſtotele, profectò nec inanimum in duas illas parteis diuidi pote­
rit, nec à ſe ipſo cieri.
aliter non eſſet id quod eſt à ſe moueri, & ex vtraque parte conſtare ζωτικὸν

& vitale, vt ipſe poſteà teſtatus eſt.
Atque hic ita videtur eſſe ſenſus Ariſtotelis, vt ſuper hiſce fun­
damentis extructæ ſint omnes illę rationes quæ in 8. lib. conſequuntur, ne in vniuerſa phyſiolo­
gia dicamus.
Sed, amabo te, animaduerte progreſſum Ariſtotelis. Ipſe dubitat de cauſsis motus
in animo carentibus, ſint'ne externæ, aut internæ, internas non eſſe probat, quandò id vitale ſit,
& animati peculiare, docet ea moueri ſuapte natura; addit naturam non eſſe principium, quod ef­
ficiat eiuſcemodi motum; monſtrant quod' nam ſit illud mouens, quod agitet illa pro ſua natu­
ra, id verò ponit generans, aut obicem remouens.
Ergo motus inanimi non fit à forma, tanquam
mouente, nec illud verum, ſi moueatur ab externo, vi quoque motum iri, præterque.
naturam. Quid
aut repugnantius, quàm ſi motus naturalis inanimi ab interno efficiente produceretur, hæc con­
cludere, & ita perorare quemadmodum eo loco factum eſt?
His ita conſtitutis nunc veniamus ad
leges.
Hîc video nonnullos omnia hæc loca ſic interpretari, quòd Ariſtoteles ab alio moueri, non au­
tem à ſeipſis inanima teſtatus ſit, non quin ipſa principium vtrunque motus obtineant: habent enim in­
quiunt: quoniam habent materiam quæ mouetur, & formam quæ mouet, ſed quia forma inani­
morum
abſolutè non mouet, quemadmodum animus; hæc enim per ſe ipſum in animali præſtat motum,
nec alterius eget auxilij, forma elementi non per ſe deducit elementum ad actum, ſed ab alio extrinſeco
opem ad mouendum implorat, idcirco elementum non à ſeipſo, verùm ab alio moueri prædicatur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index