Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of figures

< >
< >
page |< < (588) of 568 > >|
341588CHRIST. HUGENII niet, certiuſque etiam ubi renaſcentes Saturni anſas conſpe-
xerit.
Cæterum ad eos obſervandos, quos hic adnotavimus, ala-
tæ formæ ad rotundam tranſitus, Aſtronomos omnes inten-
tos eſſe cupimus.
In quorum prædictione ſi à veritate aut ni-
hil aut pauxillum tantum aberraſſe nos invenient, tum procul
dubio cauſas quoque horum phænomenôn germanas qualeſ-
que revera ſunt ſibi explicitas credant.
Sin longè halluciua-
ti fuerimus, adeo ut brachiis præditus planeta cernatur, quo
tempore ex ſententia noſtra vel maximè iis carere deberet;
indicio id erit, quædam circa rotundam phaſin accidere no-
bis nondum ſatis perſpecta, nec ulli mortalium forſitan per-
videnda.
Nec tamen annuli propterea hypotheſin rejicien-
dam exiſtiment, quandiu reliquis quæ circa anſas animad-
vertentur ad amuſſim, uti hactenus, conſentiet.
Porro in hiſce anſatis Saturni phaſibus, cum nulla adeo
ſubita mutatio locum habeat, ideo nec tempora ſingularum
tam accuratè ut in rotunda diſtinguere neceſſe fuit;
ſed in
univerſum ſcire ſufficit, phaſin anſatarum latiſſimam medio
11Quando la-
tiſſimæ o-
mnium anſæ
apparituræ
ſint.
tempore inter duas rotundas incidere;
ut proinde circa an-
num 1663 &
1664 illa reverſura ſit; iterumque anno 1678
&
1679; ac poſtea anno 1693. Reliquis enim inter iſtos in-
tercedentibus annis, tanto anguſtior annuli ellipſis cerne-
tur, quanto magis rotundæ phaſeos tempus imminebit.
Et
hactenus quidem eorum quæ circa Saturnum obſervantur
cauſas ac tempora digeſſimus.
Nunc fortaſſe haud alienum propoſito videatur, ſi quem-
admodum ex noſtra hac ſtatione hucuſque ſyſtema ejus con-
templati ſumus, ita ad ipſius Saturni globum deinceps cogi-
tationem transferamus, atque illud diſpiciamus, qualis inde
univerſi facies, quænam futura ſint intervalla annorum men-
ſium ac dierum, quæve æſtatis hyemiſque viciſſitudo, ac
præſertim qualia ob annulum planetæ circundatum contin-
gere eum inhabitantibus neceſſe ſit:
ut nonnunquam longo
tempore aliquos conſpectu Solis privet, aliàs rurſum no-
cturnas tenebras imminuat, arcus lucidi ſpecie horizonti

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index