Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
341
341
342
342
343
343
344
344
345
345
346
346
347
347
348
348
349
349
350
350
< >
page |< < of 355 > >|
1
VIGESIMVM SECVLVM
Vndecimum verom Chr. ab ann. Chriſti 1001 Silueſtro ſum. Pont. Impp. Ottone 3. occid. Baſilio, & Conſt. orient.
ALHAZENVS Arabs: eius extant optica doctè, ac ſubtiliter
pertractata.
Item opuſculum de crepuſculis, vbi aeris ſuprema
altitudinem acutiſſimè rimatur.
CAMPANVS Italus, ac Nouarenſis, primus Euclidem ex
Arabico in latinum tranſtulit, ac ſcholijs illuſtrauit.
Fuit optimus Aſtro­
nomus: ſcripſit computum minorem, & maiorem, anno 1200. vt ipſe ait.
Item ſphæram, & theoricas planetarum.
ARZAEL Arabs Poſt Albategnium ann. 190. reperit Solis maximam
declinationem gr. 23. 34.
IS A CIVS ARGYRVS Græcus, de Paſchatis correctione. Cla­
uius in Calendario.
VIGESIMVMPRIMVM SECVLVM
Duodec. verò à Chr. ab ann. Chriſti 1001. Paſchali ſum. Pont. Impp. Henrico 3. occid. Alexio Commeno orient.
RABBI Abraham de Sphæra. Chriſtm. in Alfrag.
IORDANVS Nemorarius, qui ſcribit de ponderibus, citat
Campanum, & Campanus in def.
5. elemen. citat Iordanum, qui
ſcripſit de Arithmetica lib. 12. & data Arithmetica.
& de Aſtro­
labio.
qui ſcribit de Arithmetica appellatur etiam Nemorarius, vnde vnus,
& idem Iordanus videtur eſſe.
AVERROES Arabs magnus commentator, fecit Epitomen Alma­
giſti.
Picus Mir. contra Aſtrologos.
ALMEON Almanſorius Arabs, poſt Arzaelem ann. 70. anno Domi­
ni 1140. declinationem Solis maximam reperit 23. 33.
ALPETRAGIVS Arabs Almconis coætaneus ann. Domini 1145.
eandem cum eo inſpexit declinationem.
HVMENVS Aegyptius, cuius tabulæ aſtronomiæ arabicè ſcriptæ aſ­
ſeruàntur in Biblioth. Palatina.
Chriſtmanus in Alfr.
IOANNES Hiſpalenſis circa 1142. conuertit Alfragnum in latinum.
ex Chriſtmanno.
THEON Smyrneus, circa hæc ſecula, Græcè loco Mathematica apud
Platonem interpretatur.
opus eius Græcum extat in Vatic. ex Ioſ. Auria.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index