Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of figures

< >
< >
page |< < (237) of 434 > >|
342237CONTROVERSIA. quæ cum ipſius ſententia congruunt, quam ad illarum propor-
tionales 5{11/17} &
{6/17}, quarum ſumma eſt 6; vel ad 3{13/17} & {4/12} qua-
rum ſumma eſt 4;
vel ad innumeras alias ſimiles, quæ ha-
beant inter ſe eandem proportionem, {144/25} ad {9/25}, ſed ex qui-
bus altitudo centri gravitatis reverſi major minorve, quam
unde deſcendit deducitur.
Certè pondera non revertentur ad
omnes altitudines proportionales quadratis velocitatum, quas
deſcendendo acquiſiverunt, quoniam gravitas gradatim re-
tardat, &
tandem deſtruit velocitates, cum quibus reflectun-
tur pondera.
Quid ergo eveniet? rogo Dum. Bernoulli ut illud explica-
re velit?
An Natura per ſe incerta de eo quod ſibi agendum
eſt, pro voluntate Dni.
Bernouilli actura eſt? Cum ipſius ve-
niâ, hac de re dubitabo, donec ſententiam ſuam ſolidis argu-
mentis, ex Phyſica deductis probet.
Interim credo me jure
concludere, rationibus quas affert pro D.
Hugenio hoc con-
firmari, propoſitionem hujus generalem &
fundamentalem
de centris Oſcillationis non eſſe omni exceptione majorem.
X.
Dn. Bernouillii narratio controverſiæ inter Dn.
Hugenium & Abbatem Catelanum agitatæ
de Centro Oſcillationis, quæ loco Anim-
adverſionis eſſe poterit in Reſpon-
ſionem Dn. Catelani.
Excerpta ex Litteris Dn. Bernoullii
Lipſiam miſſis.
Menſe Septembri A. 1681. Abbas Catelanus propoſitio-
nem quandam tractatus Cl.
Hugenii, quem de

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index