Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of figures

< >
< >
page |< < (589) of 568 > >|
342589SYSTEMA SATURNIUM. lorum ſuperſtans. Verum eo labore ſuperſedere rectius ar-
bitror, tum quod Aſtronomiæ gnaris ſingula hæc expende-
re, ſibique ob oculos ponere, non ſit difficilè futurum;
tum
quod in his ipſis multi ſint, (ut alios mittam) quibus otio-
ſa &
inanis ejuſmodi diſquiſitio videretur; ac tanto quidem
magis, quanto abſurdius putant ut ammantia aliqua ratione
prædita Saturnum ac reliquos Planetarum incolere creda-
mus.
De magnitudine autem Saturni ejuſque à terris diſtantia
11De Saturni
magnitudine
& à terris
diſtantia.
operæ pretium videtur ut ſententiam noſtram his ſubjicia-
mus, ſiquidem &
alio modo illas inquiſivimus quam quo
fieri ſolet, &
aliquanto aliter de utraque ſtatuimus. Nem-
pe ſphærulam illam annulo cinctam quam ſub exiguis modo
lineamentis ſpectavimus, diametrum quindecies circiter ma-
jorem habere, quam noſtra hæc in qua degimus terra, pu-
tandum eſt;
abeſſe autem à nobis, cum poxima eſt, terræ
diametris 100344;
cum longiſſimè diſtat, 122000. Quæ
quidem ſequenti ratiocinio nituntur.
Docuit nos novo ſuo ac divinitus invento ſyſtemate Co-
pernicus, quamnam inter ſe proportionem ſervent ſingulo-
rum à Sole Planetarum diſtantiæ, apparentes vero eorundem
diametri quanto aliæ aliis majores ſint teleſcopii ope innote-
ſcit.
Collatis ergo invicem rationibus utriſque, tum diſtan-
tiæ tum magnitudinis apparentis, vera inde planetarum ad
ſe mutuo, nec non ad Solem magnitudo cognoſcitur.
Et
22Quanta ap-
pareat major
Saturni dia-
meter.
ad Saturnum quod attinet, primùm annuli ejus diameter.
quum in minima à nobis diſtantia comprehendatur angulo
ſexaginta &
octo ſcrupulorum ſecundorum; talem enim ad
ſummum reperimus;
cumque minima hæc Saturni diſtantia
ad mediocrem Solis diſtantiam ſit fere octupla;
ſequitur, ſi
tam propinquus nobis fieret Saturnus quam Sol in diſtantia
mediocri, apparituram tunc annuli diametrum octuplam ejus
quæ nunc apparet, hoc eſt 9′, 4″.
Solis autem diameter in
media diſtantia eſt 30, 30″.
Ergo revera ea erit proportio
diametri ann@@i Saturnii ad diametrum Solis quæ 9′, 4″, ad
30′, 30″, hoc eſt, fere quæ 11 ad 37.
Diameter vero

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index