Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
341
341
342
342
343
343
344
344
345
345
346
346
347
347
348
348
349
349
350
350
< >
page |< < of 360 > >|
1cùm propiùs ad nos accedunt, non minores videri, ſed maiores:
vbi verò longiùs à Terra remouentur, non maiores conspici,
ſed apparere minores.
Vnde ergo, quæſo te, colligis Solem ex
immenſa Siderum diſtantia conspectum non modò maiorem
videndum, quàm nobis vicinioribus appareat, ſed tantæ etiam
magnitudinis, vt regionem quoque Planetariam totam, atque
integram æquare videretur.
Sed nimirùm, optime Vir,
cùm ipſe cauſſam reticeas, cur candelæ flamma appa­
reat per noctem adauctior; quòd ſagacitas illa tua, quan­
tum coniicere par eſt, difficultatem prouiderit, quæ ex­
citari in vulgarem cauſſæ explicationem poteſt; non
ea mihi tamen fuit prætermittenda, quæ eſt probabi­
liſſima viſa, vt præoccupando declarare poſſem, quod
iam rogas me, vnde-nam putà colligam, Solem è Fixis
conſpectum poſſe apparere æqualem regioni Planeta­
riæ, ſicque maiorem, quàm heinc videri.
Siquidem
conatus idem explicare ex cauſſa vulgò reddita, viſus
mihi ipſi ridiculus ſum ob illius inanitatem.
Ecce
enim dicere ſolent, aërem proximè circumſtantem eâ vehe­
mentiâ illuſtrari ob halituoſas quaſdam parteis è flamma con­
tinuò diffugienteis, vt computetur in eandem flammam, parti­
bus videlicet illis factis adſpectabilibus exſiſtenti oculo procùl,
& in minore lumine; cùm è vicino, ab eximio flammæ ſplen­
dore occultentur.
At quomodo probare valeant eſſe has
halituoſas parteis illuſtrationis eius capaceis, vt totum
aëreum ſpatium, in quo ſunt, efficiant non minùs illu­
ſtre, quàm flammam?
Nam non negabunt profectò
flammam eſſe centies, aut etiam millies ſplendidiorem
eo ſpatio, quod ipſam circumſtat ad vnum, aut ad plu­
reis palmos.
Itaque dum procùl ſpectamus candelam,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index