Clavius, Christoph, Geometria practica

Page concordance

< >
Scan Original
341 311
342 312
343 313
344 314
345 315
346 316
347 317
348 318
349 319
350 320
351 321
352 322
353 323
354 324
355 325
356 326
357 327
358 328
359 329
360 330
361 331
362 332
363 333
364 334
365 335
366 336
367 339
368 340
369 341
370 342
< >
page |< < (312) of 450 > >|
342312GEOMETR. PRACT. corpus circa ſphęram conicis ſuperficiebus contentum, quarum ſuperficierum
latera æqualia ſunt, nemp è eadem, quę figuræ, vt ab Archimede demonſtra-
tur propoſ.
22. & 27. lib. 1. de ſphęra & cylindro. Sit iam ſphæra N, Iſoperi-
metra corpori EFGHIKLM, circa ſphęram A B C D, deſcripto.
Dico ſphęram
N, dicto corpore eſſe maiorem.
Quoniam enim ambitus ſolidi EF GHIKLM,
maior eſt (per propoſ.
27. lib. 1. Archimedis deſphęra & cylindro) ambitu ſphę-
rę ABCD, erit quoque ambitus ſphęrę N, maior ambitu ſphęrę ABCD;
ideoq;
ſemidiameter ſphęrę N, maior erit ſemidiametro ſphęrę ABCD. Et quia ſuper-
ficies ſphęræ quadrupla eſt (per propoſ.
31. lib. 1. Archimedis de ſphęra & cy-
lindro) maximi circuli in ſphęra;
ſi ſumat circul9 O P, quadrupl9 circuli maximi
in ſphęra N;
(quod quidem facilè fiet, ſi diameter O P, dupla ſumatur diametri
112. duodec. maximi circuli in ſphęra N.
Quoniam enim vt circulus O P, ad circulum ma- ximum in ſphęra N, ita quadratum diametri O P, ad quadratum diametri circuli
2220. ſexti. maximi in ſphęra N;
Eſt autem quadrati ad quadratum proportio duplica- ta proportionis laterum homologorum, erit quo que circulus O P, ad circulum
maximum in ſphęra N, in proportione duplicata proportionis diametri O P, ad
diametrum circuli maximi in ſphęra N.
Cum igitur diametri ponantur habere
proportionem duplam, habebunt circuli proportionem quadruplam;
qua-
drupla enim proportio duplicata eſt ꝓportionis duplæ, vt in his numeris appa-
ret.
1. 2. 4.) erit circulus OP, ęqualis ſuperficiei ſphæræ N. Accipiatur rurſus cir-
culus S T, æqualis circulo O P.
Statuatur deinde ſupra circulum S T, conus re-
ctus S T V, axem V X, æqualem habens ſemidiametro ſphæræ N:
item ſupra cir-
culum O P, alter conus N P Q, conſtruatur habens axem Q R, ęqualem ſemidia-
235[Figure 235] metro ſphęrę ABCD;
eritque maior altitudo coni S T V, quam coni O P Q. at
3314. duodec. baſes ęquales erunt.
Quare conus S T V, maior erit cono O P Q; propterea quod coni æqualium baſium eaminter ſe habent proportionem, quam altitudi-
nes.
Quoniam verò ſphęra N, quadrupla eſt eius coni, qui baſem habet ęqua-
lem maximo in ſphęra N, circulo, &
altitudinem ęqualem ſemidiametro ſphęrę
N, vt demonſtrauit Archimedes lib.
1. de ſphęra & cylindro propoſ. 32. Huius
autem eiuſdem coni quadruplus eſt conus S T V, eo quod coni eandem 4411. duodec. tes altitu dinem proportionem habent quam baſes;
erit conus S T V, 559. quinti.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index