Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
261
261
262
262
263
263
264
264
265
265
266
266
267
267
268
268
269
269
270
270
< >
page |< < of 491 > >|
1que inclinatio; eo tempore, quo percurretur tota α ρ percurretur tan­
tùm quarta pars BF;
igitur ſuperſunt 1/4 BF; ſed ſecundo tempore ſen­
ſibili æquali primo percurritur ſpatium triplum ſpatij primi temporis;

igitur tota BF percurritur tempore duplo, & α ρ ſubduplo;
igitur tem­
pora ſunt vt radices 1. & 4. igitur in ratione ſubduplicata;
præterea ſint
chordæ α X ρ, & aliæ duæ BZF ſimiles prioribus; certè ſi prima mino­
ris quadrantis α X percurratur vno tempore.
Prima maioris BF, percur­
ritur duobus temporibus;
ſed in eadem proportione percurrentur duæ
X β ZF, vt patet;
quia vt eſt ω X ad X ρ, ita XZ ad ZF: idem prorſus di­
co, ſi accipiantur tres chordæ, 4.5.6. &c.
in vtroque arcu.
Theorema 5.
Vibratio minor eiuſdem, vel æqualis funependuli breuiore tempore percurri­
tur.
Probatur quia percurruntur citiùs duæ chordæ inferiores HGF,
quàm duæ ſuperiores quæcunque per Lem. 16. immò & tres inferiores,
quàm tres ſuperiores, atque ita deinceps; igitur totus arcus inferior
HGF, qui conſtat ex his chordis minoribus ſemper, & minoribus per­
curretur citiùs, quàm ſuperior, & maior.v.g.
BHF.
Adde quod, multis conſtat experimentis minorem vibrationem citiùs
peragi, quod pluſquam centies à me probatum eſt;
ſi enim ſimul demit­
tantur duo funependula æqualia;
alterum quidem è ſummo quadrantis
puncto, alterum ex decimo, vel decimoquinto altitudinis gradu, appoſito
in puncto quietis aliquo ſonoro corpore;
haud dubiè ictum, qui ſequitur
ex minori vibratione, priùs audies;
tùm ſtatim alium; immò ſi numeren­
tur vibrationes vtriuſque eodem tempore plures minoris, maioris verò
pauciores numerabuntur;
ſæpiùs numeraui 11.minores eo tantùm tem­
pore, quo alter, qui mecum erat 10. maiores numerabat, & 40. circiter
minores dum alter 37.maiores recenſeret;
& certè ſi vibratio vtraque
maior ſcilicet, & minor per eundem arcum recurreret, centum minores
eo ferè tempore agerentur, quo 90.maiores; licèt enim vtraque decreſ­
cat, maior tamen decreſcit in maiore proportione, quàm minor, cuius
rei rationem afferemus infrà.
Nec eſt quod aliquis cum Galileo, Baliano, & aliis opponat, omnes
vibrationes, ſiue maiores ſint, ſiue minores eſſe æquè diuturnas, idque
manifeſtis conſtare experimentis, quibus ego alia certiſſima experimen­
ta oppono, quibus etiam vltrò aſſentitur P. Merſennus, Galileo alioqui
addictiſſimus, in verſione eiuſdem Galilei lib. 1. art.
18. & verò docti
omnes Galileo ſunt addictiſsimi;
in qua verò proportione minor vibra­
tio breuiore tempore peragatur, quàm major, difficilè dictu eſt, & vix
determinari poteſt, niſi fortè dicatur in ea proportione arcum HF citiùs
percurri, quàm arcum BHF, in qua duæ chordæ HGF citiùs percur­
runtur, quàm duæ BZF; ſed de his fusè aliàs.
Theorema 6.
Velocitates acquiſita in vibrationibus inæqualibus ſunt vt altitudines; ſint
enim vibrationes duæ BF, HF;
dico velocitatem acquiſitam in deſcen-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index