Vitruvius Pollio, De architectura libri decem , 1567

List of thumbnails

< >
341
341
342
342
343
343
344
344
345
345
346
346
347
347
348
348
349
349
350
350
< >
page |< < of 362 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap id="N129FB">
            <subchap1 id="N12BE1">
              <subchap2 id="N12C26">
                <p id="N12C27" type="main">
                  <pb xlink:href="048/01/343.jpg" ed="1567" pagenum="344"/>
                  <s id="N12C30">eiusque vela cum sunt per altitudinem mediam mali pendentia, non potest habere navis celerem cursum, cum autem in summo cacumine antemnae subductae sunt, tunc vehementiore progreditur impetu, quod non proxime calcem mali, quod est loco centri, sed in summo longius et ab eo progressa recipiunt in se vela ventum. </s>
                </p>
              </subchap2>
              <subchap2 id="N12C33">
                <p id="N12C34" type="main">
                  <s id="N12C36"> Itaque uti vectis sub onere subiectus, si per medium premitur, durior est neque incumbit, cum autem caput eius summum deducitur, faciliter onus extollit, similiter vela, cum sunt per medium temperata, minorem habent virtutem, quae autem in capite mali summo conlocantur discedentia longius a centro, non acriore sed eodem flatu, pressione cacuminis vehementius cogunt progredi navem. </s>
                  <s id="N12C39">etiam remi circa scalmos strophis religati, cum manibus inpelluntur et reducuntur, extremis progredientibus a centro †parmis maris undis spumam inpulsu vehementi protrudunt porrectam navem, secante prora liquoris raritatem. </s>
                </p>
              </subchap2>
              <subchap2 id="N12C3C">
                <p id="N12C3D" type="main">
                  <s id="N12C3F"> Onerum vero maxima pondera, cum feruntur a phalangariis hexaphoris et tetraphoris, examinantur per ipsa media centra phalangarum, uti diviso oneris solido pondere certa quadam divisionis ratione aequas partes collis singuli ferant operarii. </s>
                  <s id="N12C42">mediae enim partes phalangarum, quibus lora tetraphororum invehuntur, clavis sunt finitae, ne labantur in unam partem. </s>
                  <s id="N12C45">cum enim extra finem centri promoventur, premunt eum locum, ad quem propius accesserunt, quemadmodum in statera pondus, cum examine progreditur ad fines ponderationum. </s>
                </p>
              </subchap2>
              <subchap2 id="N12C48">
                <p id="N12C49" type="main">
                  <s id="N12C4B"> Eadem ratione iumenta, cum iuga eorum subiugiis loris per medium temperantur, aequaliter trahunt onera. </s>
                  <s id="N12C4E">cum autem inpares sunt eorum virtutes et unum plus valendo premit alterum, </s>
                </p>
              </subchap2>
            </subchap1>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>