Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1plures? Quod ad experimentum, dicimus
rationem numeri in perfectis ſtare, & eſſe
exquiſitiſſimam: in nonnullis eſſe circum­
ſcriptam, vt in canum geſtatione, nec ſic
ſolùm, ſed & præter id, quod intra certos
numeros incertis etiam numeris ſit, qui va­
riant ob varietatem ſpecierum in eodem ge­
nere.
Sicut videmus de caulibus capitatis,
& braſſica, & crambe, idem de lactucis, at­
que aliis: terra enim, & cœlum non euicta
mutant hanc rationem.
Rectè plures dixi,
non duos: nam in eadem planta plurimùm
maſculorum, aut fœminarum, aut vtrimque
ſexus vis, & ſubſtantia ineſt, quod facilè ex
verbis ſequentibus poterat intelligere: at
ipſe Grammaticum purum agit.
Simili ruditate reprehendit ea, de quibus
reprehendi meretur, quòd non intellexit aridum
comparatiuè dici, tametſi pingue, quæ vni­
cum tantùm emittit folium.
De ſtipite li­
tigat pediculus ſi magnitudine, eſſentia ſti­
pes eſt, quod pars principalis ſit plaitæ.
Decet autem in hac tractatione, quæ ad
eſſentiam pertinent, præponere caſibus.
Pingue ſiccum admiratur: lignum ſanctum
reſinacea omnia ſiccant, & ſeriò ardent,
nutriúntque.
Elleboro non ſunt plura folia?
ſit ita, ſit vnum in plura diuiſum, nihil
ad declarationem meam.
In quinta ſectio­
ne opponit myrtum & laurum, hæ diuer­
ſis locis ac regionibus, & quocunque anni
tempore fructum habere poſſunt, non ta­
men ſemper, & vbique habent: deficiun­
tur, vt pleraque natura cœli, & Soli.
In
lauro Alexandrina ſtat ratio generalis, cui
ad iicitur, vt plerumque naturæ Prouidentia
fieri ſolet, alia vtilitas, ſubſternatur, &
fulciat, ſed quod ſubſternitur ei, cui ſubſter­
nitur, non eſt tutelæ, ſed alij: folia enim fru­
ctibus, non hoc folium huic fructui à natu­
ra munimento creatur.
180 De tuberibus ea me dicentem indu­
cit, vt ex niuibus ſcilicet generentur, quæ
non dico.
Apud nos niues ob collectionem
caloris ad eorum faciunt generationem: vbi
alibi ſolùm calidius eſt, vel natura, vel ob
cœlum, non ſunt neceſſariæ.
In ſecunda
ſectione, paululùm cogor inuitus immora­
ri.
Omitto quod in ſecunda editione, im­
mutata ſint verba illa, quod neque fideliter
recitet ipſa primæ editionis: videamus, quid
tamen abſurdum contineant, vt adeò ſto­
machetur?
fungi non ardent, quoniam pu­
tredo ceſſat, quæ via eſt ad ignem: lauri
folia ardent celerrimè, quia præterid, quod
putridi quippiam continent, ſicca etiam
ſunt: in fungis enim adhuc humidum aqueum
continetur, quod eos ardere, prohibet.
Quæ
hic contradictio etiam tranſlatis verbis fuit?
non tamen velim ſic interpretari: ſecunda
enim editio clara eſt: at hæc interpretatio
eſt verborum ſuorum, quæ ille mihi velim,
nolimve tribuit.
Hinc tot ineptiæ: nam cum
omnia adhuc reprehenſione carerent, addi­
dit tamen de ſuo.
Putrida non ardent, quia
iam putredo ceſſat.
Vbi hoc in vllo codice
meo?
at per alia, id eſt, tubera, & fungi putri­
da, exponit, pulchrum expoſitorem, cùm pu­
tridorum anteà non meminerim.
Duos hic la­
pis molaris, vt honeſtiore nomine vtar, inſi­
gnes errores etiam præter abſurdam inter­
pretationem admittit: primùm quod idem pu­
tat eſſe putreſcere, & per putredinem gene­
rari, cùm putredo ſit ſolùm corruptio, & nul­
la corruptio eſt generatio, niſi in elementis:
ſed ex re facta per putredinem tanquam pu­
tredine materiam, & alimentum ſubmini­
ſtrante multa generantur, præcipuè vermes.
Alterum, quod putat putridum eſſe aliquid,
quod conſtet, cum ſit ſolùm in motu, ſicut
& mors: quod enim putreſcit, non eſt putri­
dum, ſicut dicebat Plato rectè de morte, quod
neque ad viuentes, neque ad mortuos perti­
neret: ita putridum nihil eſt, ſed quod putreſ­
cit: nunquam enim vbi à calore præter natu­
ram euictum eſt, ceſſat, aut in eodem ſtatu ma­
net: vt neque quæ ardent: par enim ratio eſt
vtrorumque ad vnguem.
Sic denuò vt canis
ad vomitum ad idem redit.
Putrida cùm pu­
tredo abiit, non ardent.
Hæc enim nihil re­
pugnans continent: ſicut quæ ardent, cùm ar­
ſerint non amplius vrunt: imò eſt quaſi pro­
poſitio neceſſaria, quam ipſe adeò vt repu­
gnantia continentem admiratur, & repre­
hendit.
Sed tamen neque hoc dixi, neque verum eſt,
aliam ob rationem ſcilicet, quod putrida poſt­
quam putruerint, pingue humidum flammæ
idoneum generant.
Quid cur non adhuc in con­
tradictionem me adducit vir rudior boue, qui
dum verba curioſius, ſuóque peculiari more
ſectatur, omnem rerum ſenſum amittit.
Ita ho­
mo iſte, dum ſibi ſapit, nil ſapit.
Sed vnde illa
reſtis ſcutica aduerſus hominem, a quo nihil
mali audiuit, aut accepit?
ſed ſunt ignorantiæ
ſuæ velamenta contra hominem, qui etſi erraſ­
ſet non tamen flagris, nec ſuſpendio dignus
ob id erat.
Vitam oportet eſſe flagitioſam, quæ
hæc mereatur?
ſed sunt animi ſui improbiſſimi
& ſtultiſſimi indicia: qui cùm non intelligat,
damnat, & tanquam iam damnatis maledicit.
Nec hic multùm abſimilis alteri Grammati­
co videtur, qui cùm Campani expoſitionem
in Euclidis elementa non intelligeret, totas
paginas, tranſuerſis ductis lineis obliterabat,
ſtultum inſuper eum appellans, cum ipſe di­
gnus eſſet vinculis, & elleboro.
181 Reprehendit præterea, quod Ganabatum
aliò tranſtulerim, nec videt ipſum, non me or­
dinem corrumpere Exiſtimat etiam me reli­
quiſſe multa neceſſaria, cum oſtendat ex hoc finem
propoſitum libri noſtri omninò ignorare: is
erat vt rationes rerum omnium, quantum fieri
poſſet, explicarem, exemplis ſingulis tantum
in vnoquoque genere propoſitis.
Neque enim
vel ſaltem nunc duo maximi libri Italica lin­
gua ſcripti, Indicarum rerum deſunt: & tunc
primum Hiſpanicæ nauigationes (quam linguam
fermè, vt Italicam teneo) nec tamen in tertia
editione aliquid ex his ſum additurus: tum quia
occulatam fidem non aliorum, qui viderint te­
ſtimonia repoſco, tum quia ſunt propemodum
infinita.
Quid hoc eſſet aliud, quàm benè ſcri­
pta ab aliis, malè in meos libros, & ineptè
tranſtuliſſe?
Quærimus noua rerum genera, vt ex
his ſubtiliores rationes inueniamus.
Similiter
& illud in deſcriptione Mamæi non animad­
uertit, ferrugineum colorem eundem eſſe, qui
& ruber ab eo appellatur: non ſolum quòd ego
aliam teſtatus ſim, velle me claritatis cauſa
ſequi rationem nominandorum colorum (quod
& præſtiti diffuſius à rerum ſimilitudine illos

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index