Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
341 236
342 237
343 238
344 239
345 240
346 241
347 242
348 243
349 244
350 245
351 246
352 247
353 248
354
355
356
357
358
359
360 254
361 255
362 256
363 257
364 258
365 259
366 260
367 261
368 262
369
370
< >
page |< < (238) of 434 > >|
343238DE CENTRO OSCILL. logio Oſcillatorio inſcripſerat, adortus eſt, formata contra il-
lam objectione;
in qua quia mentem ſuam minus feliciter
expreſſit, anſam dedit iſti controverſiæ, quæ hucusque fere
inter illos viguit.
Verum quidem eſt, eum initio A. 1682.
objectioni ſuæ, additis paucis lineis, variationem quandam in-
duxiſſe;
ſed quoniam ejus partes ſatis adhuc male cohæren-
tes reliquit, eam in mente Lectoris ſui excitavit opinionem,
quaſi perſuaſum haberet, ſummas altitudinum, e quibus pon-
dera alicujus penduli junctim deſcendunt, &
ad quas poſt-
modum ſeparatim aſcendunt, inæquales eſſe debere hanc ſo-
lam ob cauſam, quod priores altitudines ſint proportionales
ipſis ponderum celeritatibus, poſteriores vero non niſi quadra-
tis iſtarum celeritatum.
Quare etiam Hugenius, id unicum
Catelano ſcrupulum movere ratus, reſpondere abſtinuit, us-
que in menſem Junium, quo tandem calamum arripuit, ac
exemplo duorum numerorum 5 &
10, duorumque aliorum 3
&
12 breviter monſtravit, fieri utique poſſe, ut binæ quan-
titates eandem cum binis aliis conficiant ſummam, etiamſi di-
verſam ab illis rationem habeant, neque tum temporis in
dubium revocavit πρῶ{το}ν Catelani {ψε}ῦδ{ος} quod tamen in pri-
ma jam objectionis ſuæ impreſſione manifeſte ſatis prodide-
rat, dum ſuppoſuit:
Pendulum ex duobus ponderibus compo-
ſitum, eandem acquirere celeritatem, quantam acquir at ſum-
ma pendulorum ſimplicium;
id vero ſicco pede præteriit Hu-
genius, vel quod non penetrarit ſtatim, ob nullam periodo-
rum connexionem, quorſum falſa iſta Catelani ſuppoſitio
tenderet, vel potius quod illi ceu veriſimili admodum tum
ipſemet adſtipularetur.
Catelanus interea Hugeniano reſpon-
ſo non contentus, excepit 20 Julii 1682, ac terminis Alge-
braicis rem aggreſſus eſt, eodem innixus fundamento:
Quod
totalis celeritas penduli compoſiti æquet ſummam celeritatum
partium ejus ſeparatarum.
Quo facto controverſia iſta ultra
annum ſopita jacuit.
Me quod ſpectabat, cui Hugenii liber
tum nondum viſus, nedum lectus fuerat, ſcopum alium non
habebam, quam illuſtrare ejus reſponſionem, remque exa-
minare, qualiter ab ipſo examinata, atque in Actis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index