Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
231
231 (498)
232
232 (499)
233
233 (500)
234
234 (501)
235
235 (502)
236
236 (503)
237
237 (504)
238
238 (505)
239
239 (506)
240
240
< >
page |< < (591) of 568 > >|
344591SYSTEMA SATURNIUM. mediocri. Sol autem hîc apparet diametro 30′, 30″. Ergo
Jovialis diametri ad Solarem hæc proportio erit quæ 5′,
35″ ad 30′, 30″, hoc eſt paulo major quam 1 ad 5{1/2}.
Accuratè etiam diametrum Veneris dimenſus ſum, ea
11Veneris dia-
meter appa-
rens.
quam poſtmodum exponam methodo, invenique cum ter-
ris proxima eſt, non majorem fore quam octoginta quinque
ſecundorum ſcrupulorum.
Eſt autem diſtantia hæc Veneris
perigææ ad mediam Solis à Tellure diſtantiam circiter ut 21
ad 82.
Ergo ſi apud Solem Venus conſiſteret appareret ejus
diameter duntaxat 21″, 46″′.
Unde conſtat ita eſſe diame-
trum Veneris ad Solis diametrum ut 21″, 46″′ ad 30′, 30″,
hoc eſt ut 1 ad 84.
At Martis diametrum terris proximi non excedere 30″ de-
22Martis diæ-
meter.
prehendi, etſi obſervatione non tam exacta quam qua in Sa-
turno, Jove &
Venere uſus ſum, quippe cujus rationem no-
viſſimo Martis ad Tellurem acceſſu nondum inveneram.
Un-
de quum diſtantia Martis minima ſit ad mediocrem Solis ut
15 ad 41;
colligitur ratio diametri Martis ad diametrum So-
lis ea circiter quæ 1 ad 166.
Mars itaque duplo minor Ve-
nere ſecundum diametrum hac ratione efficitur.
Atque adeo
manifeſtum eſt in Planetis non ubique eum ſervari ordinem,
ut qui remotiores à Sole ſunt iidem quoque majori ſint mo-
le:
nam & Jovis ſphæra Saturno ſine annulo major inventa
eſt.
Quo fit ut minus liquido de Terræ ad cæteros Plane-
tas proportione æſtimatio iniri poſſit.
Nam ſi pro ratione
ordinis magnitudines eſſent attributæ, ut Saturnus Jove
major eſſet, Jupiter Marte, hic Venere, hæc Mercurio;
inde quidem penè certo colligere liceret, Telluris magnitu-
dinem eſſe inter Martem Veneremque mediam.
Cum verò
in aliquibus contrarium deprehendatur, non æquè quid ſe-
quendum ſit apparet.
Veruntamen ut quatenus fieri poteſt
totius ſyſtematis concinnitas obſervetur, id nunc quoque
maximè conſentaneum videtur, ut ſicut loco media Terra
eſt inter Martem &
Venerem, ita quoque ſit magnitudine.
Martis diametrum diximus diametri Solis eſſe {1/100};
Veneris
vero diametrum {1/14}.
Inter utramque mediam igitur terræ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index