Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
241
241
242
242
243
243
244
244
245
245
246
246
247
247
248
248
249
249
250
250
< >
page |< < of 491 > >|
1ſu BF eſſe ad acquiſitam in deſcenſu HP, vt vecta AF ad rectam OF,
quod facilè probatur;
quia ex B in F æqualis acquiritur velocitas ſiue
per rectam BF deſcendat mobile, ſiue per duas BHF, ſiue per tres BHGF,
ſiue per totum quadrantem BHF;
ſed æqualis eſt acquiſita per BF ac­
quiſitæ per AF, vel BE;
quæ omnia conſtant per Lemm.10.& 11.ſimili­
ter acquiſita in recta HF eſt æqualis acquiſitæ in recta OF in duabus
HGF;
immò & in arcu HZF; igitur acquiſita in arcu BHF eſt ad
acquiſitam in arcu HZF, vt acquiſita in AF ad acquiſitam in OF;
ſed
illa eſt ad hanc vt AF ad OF, vt conſtat; igitur ſunt vt altitudines, quod
erat probandum.
Hinc non ſunt vt chordæ, neque vt arcus; hinc acquiſita in arcu
BHF eſt dupla acquiſitæ in arcu HZF;
cùm tamen arcus BF non ſit
duplus; ſed ſeſquialter arcus HZF.
Theorema 7.
Hinc ſunt diuerſi ictus inæqualium vibrationum in eadem altitudinum ra­
tione;
quia eadem eſt ratio ictuum, quæ velocitatum acquiſitarum in
puncto percuſsionis;
ſed ratio velocitatum eſt eadem quæ altitudinum,
ſeu perpendicularium per Th.7. igitur eadem ratio ictuum, quæ altitu­
dinum;
ſed inæqualium vibrationum eiuſdem funependuli diuerſæ ſunt
altitudines; igitur diuerſi ictus, quod erat demonſtrandum.
Theorema 8.
In diuerſis funependulis ſimilium vibrationum velocitates ſunt vt chordæ;
ſint enim duo funependula inæqualis A ρ, AF;
certè ſit vibratio maio­
ris BF, & minoris vibratio ſimilis α ρ, velocitas vibrationis BF eſt vt al­
titudo AF & minoris α ρ, vt altitudo A ρ;
ſed vt AF eſt ad A ρ, ita BF
ad α ρ;
ſunt enim triangula proportionalia; idem dico de aliis.v.g ZF
& X ρ, iu quo non eſt difficultas: hinc percuſsiones vtriuſque erunt etiam
vt chordæ, quia ſunt vt altitudines.
Theorema 9.
Tempora, quibus peraguntur vibrationes ſimiles funependulorum inæqua­
lium ſunt ferè in ratione ſubduplicata longitudinum, ſeu radiorum:
Probatur,
quia tempora deſcenſuum per chordas ſimiles ſunt in ratione ſubdupli­
cata earumdem chordarum, ſiue ſint 2.ſiue ſint tres, & per Lemma 17.
ſed ſi accipiantur plures chordæ, tandem habebitur arcus;
igitur vibra­
tio per arcum eſt veluti deſcenſus per infinitas ferè chordas æquales;
ſed
tempora horum deſcenſuum ſunt in ratione ſubduplicata chordarum;
&
hæc eſt eadem ratio cum ſubduplicata radiorum; igitur tempora vibra­
tionum ſimilium ſunt ferè in ratione ſubduplicata radiorum.
Obſeruabis rem iſtam accuratè, & analyticè diſcuti poſſe, ſit enim qua­
drans ADH maioris vibrationis, & quadrans CED minoris;
ſitque
CD ſubquadrupla AD, & arcus DE ſubquadruplus DKH;
aſſumatur
DN ſubquadruplus DH;
ſitque DN æqualis DE; certè eo tempore,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index