Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
341 327
342 328
343 329
344 330
345 331
346 332
347 333
348 334
349 335
350 336
351 337
352 338
353 339
354 340
355 341
356 342
357 343
358 344
359 345
360 346
361 347
362 348
363 349
364 350
365 351
366 352
367 353
368
369
370
< >
page |< < (330) of 795 > >|
344330DISSERTATIO Experimenta Capitis primi. Ex quibus igitur liquido conſtat cauſam
adſcenſus non ſitam eſſe, nec poni poſſe in ſolis liquoribus.
3. Ipſos igitur Tubos adeamus, atque in iis quæramus cauſam:
Adſcendunt fluida in Tubos, motus igitur excitatur; hic potentiam
moventem &
vim ſupponit, oportet igitur ut in ipſo Tubo vis la-
teat fluida elevans &
in ſe rapiens: hoc mecum alii quoque animad-
verterunt Philoſophi:
ubi & quænam hæc vis eritin Tubo quieſcente?
vel hæret in cavitate, vel in Tubi ſolida ſubſtantia, inde in cavum
exeuns:
aſt poſito Tubo in vacuo nihil eſt in cavitate, quod ſen-
ſus aut ratio detegit:
adeoque erit in ſolida Tubiſubſtantia; qualis hæc
erit?
ea, quæ admodum univerſalis eſt, qua duo corpora aſeremota,
ſua ſponte accedunt;
hanc Attractionem vocamus, quia eo nomi-
ne uti voluerunt Philoſophi, poſſet enim appellari alio quocunque
nomine, &
forſitan haud pejus, Acceſſus mutuus: Obſervamus
enim in innumeris phænomenis, quæ corpora, fere omnia hacte-
nus cognita, edunt, eam dari Legem Naturæ, ut ſi a ſe mutuo
parum abſint bina, ad ſe accedant ſua ſponte, vel ſi alterutrum te-
neatur firmum, accedat alterum;
hæc ſe attingentia, vi ſe am-
plectuntur inſigni, qua ſeparationi reſiſtunt:
non ex Hypotheſi
quadam hæc profero, ſed tantum ex obſervatis phænomenis:
hanc
legem admittunt omnes Philoſophi, qui, non meditabundi ſedent
modo in muſæo, ſed ipſam Naturam explorant, &
obſervando
detegunt, quænam hæc moliatur.
Vi hujus legis omnia phæno-
mena Tuborum Capillarium ſiunt:
Immittatur enim Tubus novus
liquori, hunc adſe trahet, elevabitaliquam partem, quæ externæ ſu-
perſiciei adhærebit, donec gravitas liquoris cum hac viin æquilibrio
ſit:
elevabit intus in cavitatem ſuam partem liquoris aliam, & quia ſu-
perficies cavæ ſibi propinquæ ſunt, ſeſeque reſpiciunt, mutuâque vi
ſibi auxiliantur, elevabitur major quantitas;
atque ad majorem
altitudinem in cavum adſcendet, donec quoquc inter gravitatem
ſublati liquoris &
vim elevantem detur æquilibrium. Quando Tu-
bus ad horizontem parum inclinatur, atque Aqua pattem ſuperio-
rem occupans deorſum ruit, uti in Experimento.
VIII. Cap. I. de-
ſcendit partim gravitate, partim hac vi attrahente, quam Tubi
pars inferior habet, ſivero eo uſque deſcenderit liquor, ut vispar-
tis ſuperioris Tubi, quam reliquit, deorſum ruendo ſuperet

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index