Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
page |< < (331) of 795 > >|
345331DE TUBIS CAPILLARIBUS VITREIS. tatem & vim attrahentem partis inferioris Tubi, manebit liquor
ſuſpenſus in co aliquouſque, nec ad infimam oram appellet, aucta
autem gravitate abſoluta liquoris, quod ſit magis ad perpendiculum
elevando Tubum, aut plus Aquæ immittendo, deſcendet liquor
uſque ad infimam Tubi oram, cum vis attrahens partis ſuperioris
Tubi non poſſit elevare tantopere liquorem quam modo ante.
Et
quoniam hæc vis agit in diſtans, a Tubo longiori plus liquoris ele-
vatur quam â breviori;
decreſcit tamen virtutis robur, quo plus
a puncto corporeo, è quo quaſi exeundo agit, abeſt, hinc maxime
attrahetur liquor ſuperficiem immediate contingens, minus autem, qui
plus à ſuperficie diſtat, unde liquoris ſuperficies concava fit:
hinc etiam
a Tubo longiſſimo non multo plus liquoris elevatur, quam ab alio inſi-
gniter breviori:
Hæc vis agit in unum liquorem magis quam in alium,
veluti Magnes fortius attrahit hoc corpus alio, hinc altiſſime elevatur
Urina, humilius Spiritus Salis Ammoniaci, &
Aqua, minus adhuc ele-
vatur Alcohol Vini;
& quia partes Mercurii ſe magis attrahunt,
quam a vitro attrahuntur, Mercurius nequaquam adſcendit, imo
potius repellitur a vitro, donec hujus ſuperficie obducta ſebo, in
quod vis attrahens vitri agit, etiam vis attrahens ſebi Mercurium
ad ſe rapiat tollatque in altum:
Hæc vis terminatur in cruſtam
aëream Tuborum antiquorum, in qua attrahendo ſe totam
conſumit, vel impendit maximam ſaltem ſui partem, hinc
inepta eſt elevando liquori, aut debilitata admodum.
Et quia
hæc vis eo eſt fortior, quo corporeo ſui puncto, e quo egre-
ditur, eſt propior, erit fortiſſima cum ſuperficies cava proxima
ſibi puncta habebit, ſive cum erit arctiſſima, idcirco altiſſime ele-
vabitur liquor a Tubis gracillimis, humilius ab amplioribus;
imo
in graciles majori velocitate adſcendet, utpote actus majoribus
viribus, quam in amplos:
Hæc vis ex quolibet puncto ſui corporis
emiſſa ad diſtantiam aliquam, non modo elevat particulas liquo-
ris ſuperficiei Tubi proximas, ſed quoque alias, contiguas prio-
ribus, aliaſque hiſce iterum contiguas, licet minori robore, quæ
tamen cum eandem gravitatem inter ſe habent, minus elevari poſ-
ſunt, idcirco ſuperficiem concavam componentes, eo depreſſio-
rem, quo plus a ſuperficie Tubi abſunt:
ſed hinc quoque major
quantitas liquoris â Tubis amplioribus quam â gracilioribus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index