Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (240) of 434 > >|
345240DE CENTRO OSCILL. dentiæ ergo, pondera penduli A & B in linea inflexili D B
11TAB. XXVIII.
Fig. 5.
libere hinc inde moveri poſſe, ſic ut linea hæc, dum rotatur
circa axem D, quamvis ſecum rapiat pondera, non tamen
impediat deſcenſum illorum in linea recta centrum Terræ
verſus.
Quo poſito, conſtat, utrumlibet pondus ſigillatim
dimiſſum, eadem celeritate latum iri, qua ferretur absque
virga D B, utpote nec a virga, nec ab ejus axe ullo modo
impeditum;
id eſt ſi pondus A absque virga certo tempore
conficit ſpatium A H, &
pondus B ſpatium æquale B N,
utrumque etiam cum virga, ſed ſigillatim, dimiſſum eodem
tempore idem ſpatium A H &
B N conficiet. Conſtat in-
ſuper, quod ſi gravitas in utrumque pondus ageret viri-
bus, quæ proportionatæ forent ipſorum reſpectivis ab axe
diſtantiis, virga nullum adhuc ipſorum deſcenſui afferret im-
pedimentum, propterea quoniam exacto certo tempore unum
eorum reperiretur in H &
alterum in I, vel prius in L, po-
ſterius in N, ſive absque virga, ſive cum virga, ſive ſigil-
latim ſive conjunctim dimitterentur.
Verum enim vero
quoniam gravitas in utrumque pondus agit viribus æquali-
bus, ſic ut pondera eodem tempore æqualia ſpatia A H &

B N transigere annitantur, &
tamen interea pondus A jun-
ctim dimiſſum, ob inflexilem virgam, nequit pertingere niſi
ad L, dum pondus B jam eſt in N, hinc ſequitur, gravita-
tis vim in pondere A non eſſe exhauſtam;
adeoque reſiduum
harum virium, ex una parte urgere debere corpus B, ex al-
tera ipſum axem D, eundemque premendo aliquam ſui par-
tem ibidem inſumere &
deperdere; ſiquidem virga hocce
caſu inſtar vectis conſiderari poſſit, prout extra dubium eſt;
quod ſi corpus B infinite tarde moveri, id eſt, firmum &
ſtabile eſſe intelligatur ſicut axis D, corpus A partem ſui
ponderis æque in axem D atque in corpus B transferret.

Ex hactenus dictis colligere proclive eſt, ſi quis examinare
vellet, quantam partem celeritatis ſuæ pondus A in premen-
do axe D conſumere debeat, eum exinde, imitando Dn.
Ca-
telani ratiocinium, veritatem aut falſitatem Hugenianæ Hy-
potheſeos, inque hac fundatæ Propoſitionis, detegere poſſe.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index