Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of figures

< >
< >
page |< < (593) of 568 > >|
346593SYSTEMA SATURNIUM. menſus fuero; quod hactenus non ſucceſſit, cum ob exilita-
tem ſideris, tum quod horizonti plerumque vicinum inve-
niatur, ubi vapores è Terra ſurgentes tremula quadam refra-
ctione figuram ejus præciſo ambitu terminari non ſinunt.
Pa-
tet autem &
Saturnii globi diametrum ad diametrum Jovis ra-
tionem habere quam 55 ad 74:
diametrum vero Martis conti-
nere amplius quam vicies &
bis, ad Veneris diametrum eſſe
ut 34 ad 3.
Jovis item diametrum diametri Martis amplius
quam trigecuplam eſſe;
diametri vero Veneris amplius
quam quindecuplam;
ac denique Martis diam. ad diametrum
Veneris circiter ſubduplam.
Quæ omnes proportiones ratæ
fixæque permanent, quantacunque diſtantia Solem inter ac
Tellurem ſtatuatur, ſi modo apparentes diametri quales tra-
didimus retineantur.
Haſce autem quo modo obſervaveri-
mus denique dicendum eſt, atque eo magis quod longè ab
aliorum ſententia alicubi recedamus:
veluti cum Veneris dia-
metrum triplo minorem aſſerimus quam à Ricciolo definita
eſt, qui tamen ſumma cura circa hæc verſatus videtur.
No-
ſtrum igitur artificium eſt hujuſmodi.
Locus quidam eſt intra tubos qui Solis convexis vitris in-
11Ratio obſer-
vandi Pla-
netarum dia-
metros appa-
rentes accu-
ratiſſima.
ſtructi ſunt, circiter altero tanto amplius quàm convexum
oculare ab oculo diſtans;
quo in loco ſi quid intra tubi cavi-
tatem viſui objiciatur, quantumvis ſubtile aut exiguum, id di-
ſtinctè prorſus ambituque exquiſitè terminato conſpicitur,
atque ita pro ratione latitudinis ſuæ partem aliquam rei luci-
dæ, velut Lunæ per teleſcopium ſpectatæ, viſui ſubducit.
Exacta loci determinatio, his quibus nullo vitio viſus labo-
rat, in focum convexi ocularis cadit;
myopi aliquanto pro-
pinquius punctum accipiendum eſt, contraque, qui tantum
à longinquo clare vident, paulo remotius;
quod experientia
protinus docere poteſt.
Hîc igitur ſi primò annulus ſtatua-
tur cum foramine paulo anguſtiore quam ſit vitrum ipſum o-
culo proximum, eo tota tubi apertura, ſive ſpatium circulare
quod uno obtutu in cælo detegitur, præcisâ circumſerentiâ
deſcriptum habetur.
Cujus ſpatii diameter, quot ſcrupula
comprehendat, aliquo pacto inquirendum eſt, atque

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index