Clavius, Christoph, Geometria practica

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (316) of 450 > >|
346316GEOMETR. PRACT. 238[Figure 238]
SCHOLIVM.
Qvod ſi ſumatur punctum V, vtcunque inter R, & O, erit rectangulum
ſub QV, VO, adhuc Iſoperimetrum triangulo ABC, ſed minus.
Si vero capia-
tur punctum X, vtcunque inter R, &
Y, (diuiſa Q O, bifariam in Y,) erit adhuc
rectangulum ſub QX, XO, Iſoperimetrum triangulo A B C, ſed maius.
Qua-
dratum denique rectæ QV, Iſoperimetrum quo que eſt triangulo A B C, &
ma-
ius, quæ omnia ita demonſtrabimus.
Prædicta rectangula, & quadratum rectæ
QY, Iſoperimetra eſſe triangulo ABC, hoc eſt, rectangulo QS, patet:
cum bi-
na latera circa angulumrectum æqualia ſemper ſintrectæ QO, hoc eſt, binis la-
teribus rectanguli QS.
Eadem verò eſſe inæ qualia triangulo ABC, ſic oſtendo.
Quoniam quadrata QV, VO, maiora ſunt quadratis QR, RO, ſimul: 11lemma 42.
decimi.
autem tam illa duo, vna cum rectangulo ſub QV, VO, bis, quam hæc duo, vna
224. ſecundi. cumrectangulo ſub QR, RO, bis, quadrato QO, æqualia;
erit rectangulum ſub
QV, VO, bis minus rectangulo ſub QR, R O, bis;
ideo que & rectangulum ſub
QV, VO, ſemel, rectangulo ſub QR, RO, ſemel minus erit.
Non aliter oſten-
demus, rectangulum ſub QR, R O, minus eſſe rectangulo ſub QX, XO, hoc
eſt rectangulum ſub QX, XO, maius eſſe rectangulo ſub QR, R O.
Denique
quoniam rectangulum ſub QX, XO, vna cum quadrato XY, æquale eſt 336. ſecundi. drato Y O, vel QY;
erit quadratum QY, maius rectangulo ſub QX, XO, ideo-
que multo maius rectangulo ſub QR, R O, id eſt, triangulo A B C.
quæ omnia
demonſtranda erant.
EX quo conſtat, quadratum QY, ex ſemiſſæ rectæ QO, deſcriptum maxi-
mum eſſe omnium rectangulorum ſub quibuſcunque ſegmentis rectæ QO, cõ-
prehenſorum, quod etiam ex propoſ.
12. huius lib. liquet.
PROBL. 5. PROPOS. 22.
44Rectangulũ
datæfiguræ
Iſoperimetrũ
& æquale cõ-
ſtituere.
DATO rectilineo parallelogrammum rectangulum æquale, & Iſope-
rimetrum conſtituere.
Oportet autem latus quadrati rectilineo æ-
qualis, maius non eſſe ſemiſſe dimidiati ambitus dati rectilinei.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index