Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
page |< < (332) of 795 > >|
346332DISSERTATIO bitur, cum pars virtutis modo in gracilioribus agere poſſit in liquo-
rem, non omnis, qualis in amplis agit:
quod ſi hanc vim ſub for-
ma radiorum recta ex quolibet ſuperficiei puncto conceperis, cla-
riſſimam ejus formabis ideam, atque nullum occurret phænomenon,
quod perſpicientiam eſfugiet, aut ſolvi illico non poterit:
tædio-
ſum foret omnia repetere Tuborum phænomena, atque demonſtra-
re, quomodo ea auxilio virtutis attractricis peragantur, ſufficit clavim
dediſle, &
veram canſam aſſignaſſe: Eſt profecto admodum gene-
ralis corporum Magnetiſmus, quemadmodum ex Experientia e-
doctus fuit Magnus Newtonus, &
uti pariter Experientiſſimus &
ingenioſus Mairanus, ad memorata attendens Tuborum phæno-
mena in L’Hiſt.
de L’Acad. Roy. A°. 1724. confitetur.
CAPUT OCTAVUM.
De Adſcenſu Liquorum in Tubos ſibi mutuo immiſſos.
Antequam hanc materiam omnino relinquamus, non inutile
erit, ſi addiderimus quædam Experimenta prioribus analo-
ga, quondam ab Honorato Fabry in phyſic.
Tr. 5. L. 2. §. 235 de-
ſcripta;
a Sturmio in Colleg. Curioſ. Tent. 8, tum a Cl. Petito in
L’Hiſt.
de L’Acad. Roy. A°. 1724. repetita, quæ ſpectant adſcen-
ſum liquorum in Tubos ſibi mutuo immiſſos.
Sumtus fuit, Tab.
XII. ſig 9. Tubus AB craſſus 2 lineas, cujus cavitas diametrum
habuit 1 lineæ hic immiſſus fuit vaſi CD, diametri 5 vel 6 linea-
rum, continenti Aquam uſque ad E, hæc adſcendit in Tubum
uſque ad F ſupra E;
in quo Experimento nihil inſoliti habetur,
ſed’id modo commemoratur, ut cum ſequenti comparari queat.

Idem enim Tubus AB qui ante, immiſſus fuit.
Fig. X. alteri vaſi
GH, cujus diameter modo erat 2 {1/2} linear.
& quod impletum erat
uſque ad I, I, Aqua, hæc tum in Tubum modo ingreſſa fuit uſ-
que ad K, hæſitque infra libellam I, I.
Si autem adimpleatur
vas GH ulterius, tum Aqua ultra oram G prominens convexam
acquirit ſuperficiem MG.
ſed eodem tempore Aqua ingreditur

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index