Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (334) of 672 > >|
346334Diſſertatio Vndecima ficut ex aduerſo diurna arboris occulto æuo creſcentis incrementa
latent, ſed demum manifeſtò deprehenduntur.
Grad. Statim igitur Sales, quibus conſtat aqua fortis, metallum
ſoluere incipiunt?
Maur. Incipiunt profecto; aggrediuntur videlicet proximas me-
talli particulas ſtatim, ac illas attingunt.
Vix calentem manum
aquâ frigidâ perfundimus, cùm illam in halitum à calore ſolutam
fumum imitari videmus.
Vix anhelitus hyeme ex ore aut naribus
erumpit, cùm in vaporem cogitur.
Quidni pariter aquæ fortis ſa-
les inuadant metallum, quod proximè attingunt?
Haud equidem
dixerim primâ ſtatim incurſione abripi ex metallo particulam ali-
quam;
ſaltem concutitur, iteratiſque impulſibus demum excuti-
tur.
Sic formicæ euntes redeunteſque toties eumdem tramitem
calcant, vt demum tot veſtigijs tritus appareat;
non quòd prima
formica, cùm primùm tranſijt, aliquem minimum puluiſculum
ex ſubiecto lapide excuſſiſſe putanda ſit, neque enim tantum va-
let tenuiſſimo ſuo impulſu, ſed neque nihil prorſus feciſſe dicenda
eſt, alioquin neque ſecunda, neque tertia, neque innumeræ con-
ſequentes paribus viribus præditæ quicquam tum in itu, tùm in
reditu efficere potuiſſent:
ſingulæ igitur formicæ ſuo impulſu pul-
uiſculi nexum ita ſenſim labefaciunt, vt, magis ac magis creſcen-
te labe, demum minimo impulſu excutiatur.
Simili ferè ratione
ex vario ſalium incurſu toties metalli particulam in hanc &
in il-
lam partem impelli, atque concuti exiſtimo, vt illa tan-
dem auellatur:
idque de ſingulis dicendum particulis, do-
nec metallum totum in aquâ forti ſolutum è conſpectu ſe
auferat.
Grad. In Cohobatione, quam vocant Artifices, quando ex-
tillatus liquor affunditur Capiti Mortuo, vt poſt conuenientem
digeſtionem iterum extillatus validior proueniat, ſimile quid, quod
Aquis Fortibus, contingit, citrà tamen ipſius Capitis Mortui ab-
ſolutam diſſolutionem:
Cum enim in Capite Mortuo poſt primam
deſtillationem adhuc reliquæ ſint particulæ aliquæ integræ, à qui-
bus nondum educti ſunt Spiritus &
Sales volatiles, affuſi liquoris
extillati ſpiritus &
ſales libertatem nacti, ſeſe agitantes permeant
Caput mortuum, integras corporis partes inuadunt, concutiunt,
diſtrahunt, ac incluſos in aliarum particularum compagibus ſales
atque Spiritus in libertatem aſſerunt, adeo vt conſequens

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index