Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Page concordance

< >
Scan Original
331 279
332 280
333 281
334 282
335 283
336 284
337 285
338 286
339 287
340 288
341 289
342 290
343 291
344 292
345 293
346 294
347 295
348 296
349 297
350 298
351 299
352 300
353 301
354 302
355 303
356 304
357 305
358 306
359 307
360 308
< >
page |< < (294) of 389 > >|
346294SUPPLEMENTA. §. V. nem DC vi æquali MD: punctum vero B debebit attrahi a
quovis puncto ſito in A ſecundum directionem BA vi æquali
HA, &
a quovis puncto ſito in D vi æquali LD. Habebit
igitur punctum C ex actione punctorum in A, &
D binas vi-
res, quarum altera aget ſecundum directionem AC, &
erit
æqualis IA ductæ in A, altera aget ſecundum directionem
DC, &
erit æqualis MD ductæ in D. Punctum vero B iti-
dem binas, quarum altera aget ſecundum directionem BA, &

erit æqualis HA ductæ in A, altera aget ſecundum directio-
nem BD, &
erit æqualis LD ductæ in D.
88. Porro vis compoſita ex illis binis, quibus urgetur pun-
11Vis, quam de-
bet habere il-
lud primum
compoſita, e
quatuor: enu-
meratio virium
pertinentium
ad omnia pun-
cta.
ctum B, elidi debet ab actione mutua inter ipſum, &
C; qua-
re debebit habere directionem rectæ BC in caſu, quem exhi-
bet figura, in quo C jacet in angulo ABD:
nam ſi angulus
ABD hiatum obverteret ad partes oppoſitas, ut C jaceret
extra angulum;
ea haberet directionem CB, & reliqua om-
nis demonſtratio rediret eodem.
Punctum autem C ob actio-
nem, &
reactionem æquales debebit habere vim æqualem, &
contrariam illi, quam exercet B, adeoque vim æqualem, &

ejuſdem directionis cum vi, quam e prioribus illis binis com-
poſitam habet punctum B:
nempe debebit habere binas vires
æquales, &
directionis ejuſdem cum viribus illam compo-
nentibus, nimirum vim ſecundum directionem parallelam BA
æqualem ipſi HA ductæ in A, &
vim ſecundum directionem
parallelam BD æqualem ipſi LD ductæ in D.
Habebit igi-
tur quodvis punctum A binas vires AI, AH, quodvis pun-
ctum D binas vires DM, DL, punctum B binas vires, qua-
rum altera dirigetur ad A, &
æquabitur HA ductæ in A,
altera dirigetur ad D, &
æquabitur LD ductæ in D, ex quibus
componi debet vis agens ſecundum rectam BC:
& demum
habebit punctum C vires quatuor, quarum prima dirigetur
ad partes AC, &
erit æqualis IA ductæ in A, ſecunda ad
partes DC, &
erit æqualis MD ductæ in D, tertia habebit
directionem parallelam BA, &
erit æqualis HA ductæ in A;
quarta habebit directionem BD, & erit æqualis LD ductæ
in D:
ac ipſum punctum C urgebit fulcrum vi compoſita ex
illis quatuor, quæ omnia, ſi habeatur ratio directionis recta-
rum ſecundum ordinem, quo enunciantur per literas, huc
reducuntur:
Quodvis punctum A habebit vires binas - - - AI. AH
Quodvis punctum D vires binas - - - - - DM, DL
Punctum B binas - - - - - - - A x HA, D x LD
Punctum C quatuor - - - A x IA, D x MD, A x HA,
D x LD.
89. Exprimat jam recta B C magnitudinem vis compoſitæ
22Conſtructio
præparatoria
pro ſolutio-
ne.
e binis CN, CR parallelis DB, AB;
expriment BN, BR
magnitudinem virium illarum componentium, cum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index