Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
341
341
342
342
343
343
344
344
345
345
346
346
347
347
348
348
349
349
350
350
< >
page |< < of 355 > >|
1deſcribendi plura horologia, & varia vna, & eadem opera ad Solem.
FRANCISCVS BAROCIVS patricius Venetus, cui plutimum debe­
mus, tum ob Procli in Euclidem commentaria in latinum diligenter tran­
ſlata, tum propter Heronis Mechanici de machinis bellicis, necnon de Geo­
dæſia tranſlationem, atque illuſtrationem.
edidit præterea Coſmographiam.
P. ALEXANDER FLORAVANTVS Capucinus, ingenioſiſſimum, ac
commodiſſimum inſtrumentum ad horologia in muri deſcribenda excogi­
tauit; quod Retehorarium appellauit.
F. Cherubinus in ſuo de horologijs
Thaumalemmate.
GVIDVS VBALDVS Marchio, ex nobiliſſima familia de Monte. edidit
Mechanica, Paraphraſim in æquepond.
Archimedis. Aſtrolabium, Perſpe­
ctiuam, omnia probatiſſima, & proprio marte adinuenta.
Poſthuma ſunt
Problem. aſtron.
& opus de Cochlea.
TICHO BRAHE Baro Danus, verus Aſtronomiæ inſtaurator. in id ad
200. aureorum millia inſumpſit; nam, & Palatium, & inſtrumenta ſumptuo­
ſa conſtruxit, & operas plurimas aluit.
opera eius edita ſunt, tomus primus
de ſtella noua.
alter de cometis, quas in cœlo reperit. epiſtolæ. mechanica.
alia expectantur. aſſerit cœlum eſſe liquidum, & quartum ignis elementum
irridet.
Venerem, & Martem modò ſupra Solem, modò infra ferri obſerua­
uit.
obijt 1601.
IO. BAPT. VILLALPVNDVS Soc. Ieſu. in tertio tomo commentario­
rum in Ezechielem, librum vnum iuſtæ magnitudinis habet, nouis demon­
ſtrationibus Geometricis, & alijs pluribus, tum ad mechanicam, tum ad
menſuras geometricas pertinentibus refertum.
FRANCISCVS VIETA Gallus edidit, Canonem mathematicum, opus
reſtitutæ Mathematicæ analyſeos, munimen aduerſus nouam Cyclometri­
cam, Pſeudomeſolabum.
Apollonius Gallus. Zetetica: & alia nonnulla.
SIMON STEVINIVS Brugenſis, edidit Problem. Geometric. lib. 5.
XXVI. SECVLVM
Decimum verò ſeptimum Chr. ab ann. Domini 1601 Clemente 8. ſum. Pont. Imp. Rodulpho 2. occid.
Reperitur Teloſcopium, quo in cœlo admiranda, ac noua
primum ſpectantur.
CHRISTOPHORVS CLAVIVS Bambergienſis è Soc. Ieſu,
præceptor meus.
ipſius opera ſunt: ſphæra. gnomonica. commen­
taria in Euclidem.
in Theodoſij ſphærica. de Triangulis planis, &
ſphæricis.
Aſtrolabium. inſtrumentum ad horologia deſcriben­
da.
nona horologij deſcriptio per Tangentes. Arithmetica practica. Geome­
tria practica.
Calendarij Romani à Greg. 13. reſtituti explicatio. Apologia
eiuſdem Calendarij contra Mæſtlinum, & contra Ioſephum Scaligerum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index