Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713
page |< < of 524 > >|
1
DE MOTU
CORPORUM
Hæc eſt reſiſtentia quæ oritur ab inertia materiæ Fluidi. Ea
vero quæ oritur ab elaſticitate, tenacitate, & frictione partium
ejus, ſic inveſtigabitur.
Demittatur Globus ut pondere ſuo B in Fluido deſcendat;
& ſit P tempus cadendi, idQ.E.I. minutis ſecundis ſi tempus
G in minutis ſecundis habeatur.
Inveniatur numerus abſo­
lutus N qui congruit Logarithmo 0,4342944819(2P/G), ſitque L
Logarithmus numer; (N+1/N): & velocitas cadendo acquiſita erit
(N-1/N+1)H, altitudo autem deſcripta erit (2PF/G)-1,3862943611 F+
4,605170186LF. Si Fluidum ſatis profundum ſit, negligi poteſt
terminus 4,605170186LF; & erit (2PF/G)-1,3862943611 F altitude
deſcripta quamproxime.
Patent hæc per Libri ſecundi Propo­
ſitionem nonam & ejus Corollaria, ex Hypotheſi quod Glo­
bus nullam aliam patiatur reſiſtentiam niſi quæ oritur ab inertia
materiæ. Si vero aliam inſuper reſiſtentiam patiatur, deſcen­
ſus erit tardior, & ex retardatione innoteſcet quantitas hujus re­
ſiſtentiæ.
Ut corporis in Fluido cadentis velocitas & deſcenſus facilius in­
noteſcant, compoſui Tabulam ſequentem, cujus columna prima
denotat tempora deſcenſus, ſecunda exhibet velocitates cadendo
acquiſitas exiſtente velocitate maxima 100000000, tertia exhibet
ſpatia temporibus illis cadendo deſcripta, exiſtente 2 F ſpatio quod
corpus tempore G cum velocitate maxima deſcribit, & quarta ex­
hibet ſpatia iiſdem temporibus cum velocitate maxima deſcripta.
Numeri in quarta columna ſunt (2P/G), & ſubducendo numerum
1,3862944-4,6051702 L, inveniuntur numeri in tertia columna, &
multiplicandi ſunt hi numeri per ſpatium F ut habeantur ſpatia
cadendo deſcripta.
Quinta his inſuper adjecta eſt columna, quæ
continet ſpatia deſcripta iiſdem temporibus a corpore, vi ponderis
ſui comparativi B, in vacuo cadente.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index