Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
341
341
342
342
343
343
344
344
345
345
346
346
347
347
348
348
349
349
350
350
< >
page |< < of 403 > >|
1ab vſu. Tum reliqua plenæ ſtultitiæ ſuæ ar­
gumenta ac leuitatis: ſi enim vidit, cur ita
ſcripſit: ſi non vidit, cur de ſenſu mentio­
nem fecit?
ſatis eſt quod acutè in margine
adiecit.
Vides ergo cuinam ex rebus ſuis
etiam ſi vidiſſe ſe affirmet, tutò poſſis ad­
hibere fidem?
Hæc eſt peripateticorum in­
conſulta temeritas, & audacia incredibi­
lis, non Ariſtotelis, aut Theophraſti,
ſed eorum qui aliorum nominibus egre­
giis iniuſtiſſimè ſibi ſapientiæ famam vin­
dicant.
Defende modò hominem à ſtulti­
tia, à leuitate, à temeritate, à mendatio
manifeſto, ſi potes quiſquis es, & crimi­
ne ab vno diſce omnes.
Inde me arguit,
quòd Plinij ſtultitiam non reprehenderim,
ſimilis Bergomenſi cuidam, qui Andreæ
Griti Venetiarum ducis, vt vocant, inſi­
gni maieſtate viri, improbat effigiem, quod
hernia gulæ illi deeſſet, quæ ſuis inquilinis
eſſet familiaris.
Non ego horas in refellen­
do alienas ſtultitias conſumere volo, nec in
concordandis imperitorum verbis temerè
effutitis: ſed ſi quid ad rem ſpectat, perti­
nétve, hoc mei muneris eſſe puto.
In ſe­
cunda ſectione, non ſolùm inutiliter, ſed ine­
ptè nugatur humana temperatura optima
eſt, ſed & compoſitio neceſſaria eſt, quæ
in Elephanto, quòd ad vitam attinet, me­
lior eſt.
207 Inde in hac & ſequentibus pluri­
bus, vt etiam antea de plantis vagatur, cer­
ta, incerta, nullo ordine, nulla ratione, nul­
lo nexu miſcens, eſtque facilè videre ipſum
hac in parte ſibi videri regnare, ac vt Itali
vocant, gongolare.
Eſt autem ita gaudio
ac lætitia oppleri, vt gurgulio non videatur
poſſe continere, & maius aliquid quàm ge­
ſtire.
Ideò maximè torquetur, quod Plinium
damnem, cùm eiuſdem argumenti libros
conſcripſerit: ſcilicet multæ tractationis,
paucæ ſcientiæ: in multa diuiſos, nullibi
diſtinctos plurima docentes, nihil declaran­
tes: de omnium nominibus, de nullius ſcien­
tia rei, hiſtoriam generalem, à qua tamen
fides omnis, & certus author abſit.
Hæc
illum delectant, hoc genus ſcribendi ap­
plaudit.
Sed neſcio quomodo tot, tantáque
huc tranſtulerit, quæ ſi ſuſtulit à libris hi­
ſtoriarum rerum naturalium, certè magnum
ibi vacuum relicturus eſt?
ſi repetit, quid
abſurdius?
Sed hæc ad ipſum ſpectant, cu­
ius iudicio ( adeò ſibi placet ) nihil non
rectè ſe ſcribere poſſe putat, quòd animo
decreuerit.
Cæterùm cùm ſibi tantum pla­
ceat, id Ptolemæi ſcire debuit: Qui ſibi
placet, Dei ira dignus eſt.
Hæc ille tantus
vir, cuius ingenio adeò illuſtri vix alium
quenquam comparare audeam, non hæc
dixiſſet, ſi ſibi ipſe placuiſſet.
Nos, tan­
tum abeſt vt nobis placeamus, pro his
quæ ſcripſimus, vt etiam iraſcamur, no­
ſtráque plus damnemus, quàm laudemus:
non equidem ob ea, quæ ille inanire obii­
cit, ſed quoniam quodcunque ſcimus, non
noſtrum eſt opus ſed Dei.
Noſtra ſunt fur­
ta, cædes, doli, veneficia, rapinæ, & ſi
quis error irrepſerit.
Quin etiam Virgilius
nónne moriens iuſſit, opus illud eximium,
quod vniuerſa poſteritate adeò admiratur,
flammis tradi?
adeò diſplicuit illi quod aliis
tam gratum fuit.
Ita Deus illi vt mihi velim
mentem det, quam vis abundare illa ſe exi­
ſtimet, opto.
208 Sufficit vidiſſe leones circumagentes
collum, vt intelligamus non eſſe vnum os:
ſed tamen laudo eam diligentiam, modò
quiſquam quicquam illi in poſterum credere
velit.
211 Irridet rurſus, quia non intelligit hu­
midum ſtercus in animalibus, ac copioſum
impedire, ne animal bene oleat.
Nam ſi ſter­
cus eſt humidum & multum, totum animal
tale eſſe neceſſe eſt, quomodo ergo bene ole­
bit?
Propterea in Zibetho ſolùm pars bene
olet: imò illius excrementum in Moſcho
quoniam totum neceſſe eſt ſtercus habere
paucum & ſiccum, ideò multum inter ſe dif­
ferunt modi hi odoratorum animalium.
Sed
hic vir nihil nouit aliud facere, quàm con­
fundere.
In ſecunda ſectione, vult eſſe ſudoris
ſtrigmentum, cùm è folliculo detrahatur.
Diximus aliàs totam hiſtoriam. Sed quem
lapidem non mouet?
& tamen quàm abſur­
dè vir hic oſtendit cicures fieri etiam mures
pro monſtro, ſed difficillimè, vt vix nun­
quam tutò tractare poſſis: omnia carniuora
cicurare licet ob cauſas generaliter dictas.
Ad nos ex Hiſpania aduectos conſtat: non
negaui aliunde non aduehi, velut & nunc
oua bombycum, quæ tamen originem pri­
mam à calidiore cœlo, quàm ſit Hiſpani­
cum ſumpſerunt, ita de hoc verimiſile eſt
ob rei excellentiam.
Inde morum ſuorum in
tertia ſectione non oblitus, virus ſuum
euomit.
216 Hic malignitatem ſuam ita prodit,
vt hæſitans relegerim primam editionem,
ne fortè in illa deceptus eſſem.
Sed neque ibi
erratum.
Propoſitionem vniuerſalem doceo,
demonſtro indicóque qualiter intelligi de­
beat: hic peruertit ſenſum; omittit demon­
ſtrationem, & declarationem, inde accuſat,
tam fœdè ac turpiter, vt eius vice confundar
& erubeſcam.
Quid iam amplius apud hunc
ſycophantam tutum eſſe poteſt?
Quid dete­
rius?
addidit etiam cauſam, quæ me ad
errorem adegerit aſino dignam.
Certè im­
pudentiorem hominem illo nunquam vidiſ­
ſe teſtor.
218 Tota illa hiſtoria de ſturione, in tertio
exemplari emendata erat, quod ea ad libros
de Rerum varietate tranſlata eſſet, quos con­
ſtat (vt dixi) ante ſuas exercitationes eſſe im­
preſſos, ne quid me ab illo ſurripuiſſe poſſit
gloriari.
219 Debuerat conſulere ſequentem edi­
tionem liuidus hic, inueniſſet ( tametſi
etiam ſine illis verbis apertè intelligere­
tur me de motu progreſſus loqui) hæc ver­
ba: De motu progrediendi loquor, vnde
illæ tot declamationes hoc vno verbo ſubla­
tæ ſunt.
220 Dicit nullas eſſe cauſas numeri,
vel formæ ſtriarum.
Primùm (vt dixi) ſupe­
riùs, aut quædam certum habent numerum
abſque operatione.
Deinde hic è tribus vnum
recipiat oportet, aut vt naturam in artificiosam
faciat aduerſus Galenum, Ariſtotelem, omnes,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index