Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
231
231 (498)
232
232 (499)
233
233 (500)
234
234 (501)
235
235 (502)
236
236 (503)
237
237 (504)
238
238 (505)
239
239 (506)
240
240
< >
page |< < (594) of 568 > >|
347594CHRIST. HUGENII quidem ex tranſitu ſideris alicujus, cujus tempus numeretur
vibrationibus perpendiculi, vel ope Horologii noſtri oſcil-
latorii nuper inventi, teleſcopio interim immoto manente.
Scimus enim 4 ſcrupulis horariis unum cæli gradum & exi-
guum quid amplius tranſire:
ideoque ſi verbi gratia numeren-
tur ſcrupula ſecunda 69 interea dum ſtella quædam fixa to-
tam teleſcopii capacitatem emetitur, argumento id erit 17{1/4}
ſcrupula prima, teleſcopii hujuſmodi apertura comprehendi,
ſicut noſtro evenit.
Quo invento virgulam unam atque al-
teram ex ære aliave materia parare oportet, decreſcente pau-
latim latitudine, tubumque perforare utrinque circa locum
illum paulo ante memoratum, quo poſſint in ipſo ejus pun-
cto virgulæ tranſverſæ ante oculum obtendi.
Cum igitur
Planetæ alicujus diametrum metiri cupimus, adhibitâ eo quo
diximus loco virgulâ, notandum eſt quænam hujus latitudo
totum Planetam contegere poſſit.
Eâ enim latitudine acuto
deinde circino acceptâ, atque ad totius foraminis amplitudi-
nem collatâ, Planetæ diameter apparens facili ratiocinio in-
11Diameter
Veneris ob-
ſervata.
noteſcet.
Sic die 29 Dec. 1658 diametro Veneris inveni-
mus convenire virgulam cujus latitudo æquabat {1/20} totius fo-
raminis:
eſt autem hoc, uti diximus, 17′, 15″. Ergo Vene-
ris diameter erat 51″, 45″′.
Diſtantia autem Planetæ ad mini-
mam ſuam à Terris diſtantiam ſe habebat circiter ut 27 ad 16,
ergo diameter ejus terris proximæ efficitur 87′, 20″′.
Rurſus
anno 1659, 8 Mart.
hora 6 mat. Veneris diametrum obſer-
vavimus quæ æquabat {4/67} aperturæ teleſcopii.
Ideoque erat
61″, 30″′.
Diſtantia autem eo tempore ad minimam Veneris
à terris diſtantiam ſe habebat ut 430 ad 316, ergo diameter
ejus maxima fit 83″, 40″′.
Sed & alias eadem methodo ſem-
per tantum paulo majorem minoremve invenimus, nam ſæ-
pius examen hoc repetivimus, atque ex omnibus medium
quid ſumentes, 85″ pro maxima Veneris diametro ſupra ſta-
tuimus.
Hanc autem Ricciolus 4″, 8″, taxavit, atque adeo
triplo quam nos majorem exiſtimat, ſed procul dubio nuda
illa oculi æſtimatione, qua hîc uſus eſt, in tantum deceptus
fuit.
Nam Saturni Joviſque diametros, quas methodo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index