Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1producta per H ad X; erunt haud dubiè 4.lineæ, quibus eadem applica­
ta potentia cum altera in A ſuſtinebit pondus, ſcilicet HE & oppoſita
HI, HB cum oppoſita HX, ſuppono enim HB eſſe æqualem HE, & BH
pellere verſus H: quæ omnia certè obſeruaſſe non piget, præſertim cùm
tota res iſta iucunda iuxta, atque vtilis eſſe videatur.
Corollarium 1.
Colligo primò ex his determinationem impetus producti in puncto
O eſſe omninò ſimplicem à propria ſcilicet ponderis penduli grauitatio­
ne, nec quidquam facere potentiam applicatam in A;
quippe impetus
determinatur ad Tangentem OQ, quæ eſt eadem cum linea grauitatio­
nis; vnde reuerâ ſuſtinetur totum pondus in O.
Corollarium 2.
Secundò, ſi pondus ſit in D, eſt determinatio mixta vtraque æqualis,
nam neque potentia retinens in A eſt maior potentia grauitationis in­
clinantis deorſum;
alioquin ſi maior eſſet, præualeret; igitur mobile fer­
retur verſus A;
cùm tamen quieſcat in D, nec etiam maior eſt potentia
grauitationis;
alioqui pondus ferretur deorſum, nec dicas nullam eſſe
potentiam applicatam in A;
nam reuerâ, ſi quis ex puncto A ſuſtinet
pendulum pondus, maximè defatigatur, & maximè agit eius potentia mo­
trix; quomodo verò ſuſtineantur pondera, dicemus lib. 10.
Corollarium 3.
Tertiò, ſi pondus ſit in H vel in L eſt determinatio mixta ex duabus
inæqualibus, ita vt determinatio potentiæ, quæ eſt applicata in A ſit mi­
nor determinatione, quæ eſt à grauitatione ponderis;
ſit enim pondus in
H, ſitque determinatio altera per lineam HA, altera per lineam HG;
ſi
vtraque æqualis eſt, linea determinationis mixtæ non eſſet Tangens HF;

nec enim angulus AHG diuidit æqualiter bifariam ipſam HF; atqui
cum vtraque determinatio eſt æqualis, poſita quod vtraque linea faciat
angulum, linea nouæ determinationis facit angulum vtrimque æqualem,
vt demonſtrauimus ſuprà.
Corollarium. 4.
Quartò hinc colligo, determinationem, quæ eſt à potentia applicata
in A creſcere continuè ab O ad D, ita vt in O ſit nulla, in D ſit maxima,
id eſt æqualis alteri determinationi propriæ grauitationis;
in reliquis ve­
rò punctis prima eſt ad ſecundam, vt ſinus rectus ſuperioris arcus ad ſi­
num totum, v.g.ſi pondus ſit in L, determinatio grauitationis eſt ad aliam
vt LA ad LR, ſi ſit in H vt HA ad HS, ſi ſit in O vt OA ad nihil;
ſi
ſit in D vt DA ad DA; idem dico de omnibus aliis punctis inter­
mediis.
Corollarium 5.
Quintò colligo, impetum grauitationis productum in ſingulis pun­
ctis eſſe ad impetum productum in O, id eſt ad maximum, qui poſſit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index