Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of figures

< >
< >
page |< < (9) of 760 > >|
3479LIBER I. uiſum (& ſi non ſimul dicatur) ſiue id fiat, nihil accidet im
poßibile
.
Igitur & ſecundum medium, haud ſecus. Et in ſum
ma
, ſi omni ex parte, ac omnino diuidi aptũ ſit, ſi diuidatur,
nullum
emerget impoßibile, quando ne ullum quidem oria
tur
impoßibile, ſi in decies millies dena millia diuiſum ſit:
quamuis fortè nemo unquam diuidet. Itaque cùm corpus
ipſum
omnino tale ſit, diuidatur:
quid ergo erit reliquum?
magnitudo
?
Id enim fieri non poteſt: eſſet enim quippiam
haud
diuiſum, at erat omni ex parte, omninoq́;
diuiſibile.
At
uerò ſi nec corpus, nec magnitudo relinquatur, diuiſio
tamen
ſit, aut corpus ex punctis constabit, &
ea ex quibus
componitur
magnitudine carebunt, aut nihil omnino erit.

Quare
ſiue ſactum ex nihilo, ſiue compoſitum ſit, proſe-
ctò
totum ipſum nihil præterquam apparens, erit.
Simili-
ter
ſi ex punctis conflari dicatur, quantum non erit.
Nam
cùm
una in magnitudine ſeſe tangunt, &
magnitudo una,
perpetuaq́
;
eſt, atq; illa ſimul ſunt, nihilo maius totũ ipſum
reddunt
, quoniã ſi totum in duo, aut plura diuidatur, nihilo
ipſum
minus quam prius euadit.
Qua de re pũcta etiã ſi o-
mnia
coagmenta ta ſint, nullã efficiunt magnitudinẽ.
Verùm
enimuero
ſi quid tale inter diuidendũ corpus fiat, quale eſt
ramentũ
illud, quod excidit, dum quippiã ſerra ſecatur, atq;

hoc
pacto corpus aliquod è magnitudine abſcedat, idem ſer
mo
recidit, quomodo inquam diuiſibile illud ſit.
Quòd ſi id
quod
abſcedere ſolet, corpus non ſit, ſed forma quædã, affe-
ctusúe
ſeparabilis, ſitq́;
magnitudo ipſa, puncta, uel tactus
ſic
affe cti, magnitudinẽ ex magnitudinibus constare in-
congruum
, atq;
abhorrẽs eſt. Ad hæc puncta ipſa ſiue à mo
tu
uacent, ſiue eundem ſubeant, ubinã crunt?
unus enim ſem-
per
duorum quorundam tactus eſt, tanquam re quapiã

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index