Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
341
341
342
342
343
343
344
344
345
345
346
346
347
347
348
348
349
349
350
350
< >
page |< < of 360 > >|
1(quod ne Socrates quidem ſe cauere profeſſus eſt,
ωὸ σηθας, καὶ αἰεπισημσσγς γ̓νακασμένος)
id tamen ſemper teſtatum volo, quæcumque mea
phraſis ſit, eam mihi inſidere mentem, vt nihil planè
tanquam verum, & indubitatum affirmem, ſiue pluſ­
quàm probabile, veriſimileve profitear.
Quantò verò
magis hoc loco id volui; vbi ſententiam non tam pro­
priam, quàm alienam expoſui! Heinc & quæ dicere
iam pergo, non vt propugnans ſententiam, quæ mihi
rata fixa ſit: ſed tanquam tentans quid iuxta ipſam ſit
vero ſimile, inſinuo: & dum tu ſubdis, neſcire te, an ex
tarditate ingenij tui, an aliunde accidat, vt longè aliter, quàm
ego, hactenus hac in re ſenſeris: id ſic accipio, quaſi velis
non me ſentire ſecus, quàm te, quod ad rem ipſam at­
tinet; ſed quod ad ea, quæ opinioni de motu Terræ
ſunt conſentanea.
Non eſt profectò interim, cur vl­
lam in te ſuſpiceris tarditatem ingenij: ego illam in
me recipio, qui agnoſco me non potuiſſe ex tot opi­
nionibus aliis, quæ hac de re circumferuntur, aliquam
deprehendere, quæ non videretur, quàm iſta nugacior.
Gratum feciſſes, ſi inſinuaſſes ecquæ-nam tibi proba­
tior foret: ſpes enim fuiſſet quidpiam tua dignum ſo­
lertia cognoſcendi.
Nam quod ais quidem Galileum
cogi in ſocietatem cauſſæ Lunam adſciſcere, non auſim ita
interpretari, quaſi tu proptereà totum hunc effectum,
aut quæ ſunt certè συμωώμα illius præcipua, referas
in Lunam.
Vtcumque ſit, id me permouit, Tum,
quòd viſum fuerit admirabile, duplicem eſſe ſingulis
diebus a quæ affluxum, & refluxum, vt duplex eſt ſin­
gulis diebus in motu Telluris inæqualitas (nempe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index