Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
261
261
262
262
263
263
264
264
265
265
266
266
267
267
268
268
269
269
270
270
< >
page |< < of 491 > >|
1produci vno inſtanti ab ipſo corpore grani, vt ſinum rectum arcus infe­
rioris ad ſinum totum;
ſit enim pondus in L, impetus productus in L
eſt ad productum in O, vt ſinus BL ad LA;
ſit in H, vt ſinus HC ad
HA;
ſit in O vt OA ad OA, ſit in D vt nihil ad DA: hinc vides con­
trarias vices impetus producti in ſingulis punctis, & determinationis,
quæ eſt à potentia applicata in A;
quippè ille continuò imminuitur ab
O ad D;
hæc verò continuo creſcit; ille totus eſt in O nullus in D; hæc
tota in D, nulla in O;
ille eſt ad totum, vt ſinus arcus inferioris ad ſi­
num totum; hæc verò eſt ad totam, ſeu maximam, vt ſinus arcus ſuperio­
ris ad ſinum totum.
Corollarium 6.
Sextò, hinc colligo rationem à priori huius imminutionis impetus;
cum enim impetus deſtruatur ne ſit fruſtrà;
certè propter eandem ratio­
nem non producitur, ne ſcilicet ſit fruſtrà;
cùm enim impetus ſit vt mo­
tus, ſit mobile in L cum duplici determinatione alteram per lineam LA
alteram L δ;
ſit autem hæc ad illam vt LA ad LR, vel vt L δ æqualis
LA ad L β æqualem LR, ſitque arcus LO grad. 30. LR eſt ſubdupla
LA;
ſit β υ æqualis L δ, ipſique parallela, & υ δ æqualis L β & paralle­
la;
certè hoc poſito, motus erit per L υ, ſcilicet per diagonalem, vt ſæ­
piùs ſuprà demonſtrauimus;
igitur ſi tantùm eſſet determinatio L δ mo­
tus eſſet L δ;
ſi verò conjungatur determinatio L β, motus erit L υ; ſed
impetus eſt vt motus;
igitur impetus L δ, cum vtraque determinatione
conjunctus non haberet totum ſuum effectum, id eſt motum L δ;
igitur
aliquid illius eſt fruſtrà;
igitur producitur tantùm impetus vt L υ; ſed
vt L υ ad L δ, ita LB ad LA; nam triangula L υ δ, & BLA ſunt æqua­
lia, & æquiangula, vt patet.
Corollarium 7.
Septimò colligo, ſingulis inſtantibus mutari determinationem quæ eſt
ab A, & conſequenter determinationem mixtam, ipſamque acceſſionem
impetus noui:
hinc etiam rectè explicatur, in quo poſitum ſit illud impe­
dimentum ratione cuius corpus rectà deorſum non tendit; quippè in
eo tantùm poſitum eſt, quod ſit noua determinatio, idem dico de reſi­
ſtentia.
Obſeruabis autem idem præſtare funem affixum in A ratione conti­
nuitatis, & vnionis ſuarum partium, quod præſtaret potentia in A fune
ipſo trahens, vt conſtat, ſeu pondus contranitens ex rotula appenſum.
Corollarium 8.
Octauò colligo, creſcere impedimentum ab O in D in ratione ſi­
nuum verſorum arcus ſuperioris;
cùm enim in L v. g. motus ſit ad mo­
tum liberum in O vt L υ ad L δ vel vt LB ad LA, impeditur motus vt
RO;
nam motus, vel impetus in L eſt minor impetu in O, differentia
vtriuſque RO, ſed RO eſt ſinus verſus arcus OL; idem dico de
reliquis.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index