348595SYSTEMA SATURNIUM.
tiori, appulſu nimirum ad fixas inveſtigavit, eadem fere qua
& nos amplitudine definiit, paullum tantum excedens: Sa-
turni enim maximam 72″ continere aſſerit, Jovis item maxi-
mam 68″, quæ mihi ſunt 68″ & 64″. Certum autem eſt non
magis in Venere, quam in Jove aut Saturno dimetiendis, er-
rori obnoxiam eſſe rationem noſtram. Et Veneris quidem
diametrum Hevelius quoque, ad Lunæ maculas inſtituta com-
paratione, tantum 82″ ſe inveniſſe teſtatur cum circa peri-
gæum verſaretur, unde diameter ejus maxima non multum ſa-
nè noſtram ſuperabit. Porro illud in methodo à nobis tra-
dita commodiſſimum accidit, quod nec Lunæ, nec ſideris cu-
juſquam conjunctionem, cum eo quem metiri volumus pla-
neta, opperiri neceſſe eſt, ſed omni tempore ejus uſus con-
ceditur. Nec ad planetarum tantum diametros pertinet, ſed
ad lunares quoque maculas accuratè deſcribendas, comitum-
que Jovialium diſtantias accipiendas rectiſſimè adhibebitur.
Ad planetarum autem diametros longis atque optimæ notæ
teleſcopiis opus eſſe ſciendum eſt. Nec negligendum in Ve-
nere ac Mercurio, ut fuligine leviter inficiatur lens oculo pro-
xima, quo perfectius planetæ ambitus circùm terminetur.

FINIS.