Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Page concordance

< >
Scan Original
241 189
242 190
243 191
244 192
245 193
246 194
247 195
248 196
249 197
250 198
251 199
252 200
253 201
254 202
255 203
256 204
257 205
258 206
259 207
260 208
261 209
262 210
263 211
264 212
265 213
266 214
267 215
268 216
269 217
270 218
< >
page |< < (297) of 389 > >|
349297
§. VI.
EPISTOLA AUCTORIS
AD
P. CAROLUM SCHERFFER.
SOCIETATIS JESU.
93. IN meo diſceſſu Vienna reliqui apud Reverentiam Ve-
11Occaſio, &
argumentum e-
piſtolæ.
ſtram imprimendum opus, cujus conſcribendi occaſio-
nem præbuit Syſtema trium maſſarum, quarum vires
mutuæ Theoremata exhibuerunt &
elegantia, & fœcunda, per-
tinentia tam ad directionem, quam ad rationem virium com-
poſitarum e binis in maſſis ſingulis.
Ex iis Theorematis evolvi
nonnulla, quæ in ipſo primo inventionis æſtu, &
ſcriptionis
fervore quodam, atque impetu ſe ſe obtulerunt.
Sunt autem &
alia, potiſſimum nonnulla ad centrum percuſſionis pertinentia
ibi attactum potius, quam pertractatum, quæ mihi deinde oc-
currerunt &
in itinere, & hic in Hetruria, ubi me negotia mi-
hi commiſſa detinuerunt hucuſque, quæ quidem ad Reveren-
tiam Veſtram tranſmittenda cenſui, ut ſi ſorte ſatis mature ad-
venerint, ad calcem operis addi poſſint;
pertinent enim ad com-
plementum eorum, quæ ibidem expoſui, &
ad alias ſublimio-
res, ac utiliſſimas perquiſitiones viam ſternunt.
94. Inprimis ego quidem ibi conſideravi directiones virium in
22Translatio the-
oriæ centri o-
ſcillationis a
maſſis jacenti-
bus intra idem
planum, ad
ubicunque poſi-
tas aſſirmata in
opere, hic de-
monſtranda.
eodem illo plano, in quo jacent tres maſſæ, &
idcirco ubi
Theoremata applicavi ad centrum æquilibrii, &
oſcillationis pro
pluribus etiam maſſis, reſtrinxi Theoriam ad caſum, in quo o-
mnes maſſæ jaceant in eodem plano perpendiculari ad axem
converſionis.
In nonnullis Scholiis tantummodo innui, poſſe
rem transſerri ad maſſas, utcunque diſperſas, ſi eæ reducantur
ad id planum per rectas penpendiculares plano eidem;
ſed ejus
applicationis per ejuſmodi reductionem nullam exhibui demon-
ſtrationem, &
affirmavi, requiri ſyſtema quatuor maſſarum ad
rem generaliter pertractandam.
95. At admodum facile demonſtratur ejuſmodi reductionem
33Viribus triun
maſſarum in
eodem plano,
in quo jacent,
translatis ad a-
liud, rem ob-
tineri.
rite fieri, &
ſine nova peculiari Theoria maſſarum quatuor ge-
neralis habetur applicatio tenui extenſione Theoriæ maſſarum
trium.
Nimirum ſi concipiatur planum quodvis, & vires ſin-
gulæ reſolvantur in duas, alteram perpendicularem plano ipſi,
alteram parallelam;
priorum ſumma elidetur, cum oriantur e
viribus mutuis contrariis, &
æqualibus, quæ ad quamcunque
datam directionem redactæ æquales itidem remanent, &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index