Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
261
261
262
262
263
263
264
264
265
265
266
266
267
267
268
268
269
269
270
270
< >
page |< < of 491 > >|
1
Corollarium 9.
Nonò colligo hoc impedimentum facere quidem, ne tantus impetus
nouus accidat, non tamen facere vt productus antè pereat;
quippe ni­
hil impetus antè producti deſtruitur per ſe;
licèt determinatio noua per
Tangentem nouam accedat in ſingulis punctis;
nihil tamen impetus eſt
fruſtrà;
vt in reflexione dictum eſt, adde quod determinatio prior, nihil
prorſus confert;
quia tota impeditun à potentia retinente in A immo­
biliter; dixi per ſe, quia per accidens propter aliquam tenſionem chor­
dæ poteſt aliquid deſtrui, quæ tenſio eſt prorſus per accidens.
Corollarium 10.
Decimò colligo inde reddi rationem à priori, cur ille motus vibra­
tionis funependuli ſit acceleratus;
quia impetus additur ſingulis inſtan­
tibus, & nihil deſtruitur;
immò ſi deſtrueretur iuxta rationem prædicti
impedimenti, & pondus eſſet in H, cùm ratio impedimenti ſit SO, &
ratio noui impetus CH æqualis SO;
haud dubiè in H tantundem pro­
duceretur impetus, quantum deſtrueretur; igitur nullum ſentiretur pon­
dus in H, quod abſurdum eſt.
Theorema 12.
Velocitates acquiſitæ in funependulis inæqualibus ſunt vt altitudines; ſit
enim in figura.
Th. 10. Funependulum maius AH, minus GH; ſit vi­
bratio minoris FYH;
ſit vibratio maioris DKH: dico velocitatem
acquiſitam in prima vibratione eſſe ad acquiſitam in ſecunda, vt AH ad
GH;
ſi verò vibratio maioris ſit tantùm LKH; dico eſſe æqualem ve­
locitatem vtriuſque, quæ omnia patent ex dictis: hinc ſeruari poſſunt
quæ cumque proportiones ictuum inflictorum à malleis, vel ſimul, vel
ſucceſſiue, &c.
Theorema 13.
Ex dictis poſſunt multa determinari, ſeu cognoſci primo cognito numero vi­
brationum funependulorum inæqualium, quæ eodem tempore peraguntur, co­
gnoſci poſſunt altitudines, ſeu longitudines funium;
ſunt enim longitudines,
vt quadrati numerorum permutando;
ſint enim duo funependula A, &
B, & numerentur vibrationes 5. penduli A & 7. penduli B æquali tem­
pore; aſſumantur quadrati vtriuſque 25. & 49. certè longitudo penduli
A, erit ad longitudinem penduli B vt 49. ad 25. Secundò, ex cognita
minima longitudine cognoſcitur maxima v.g.ſit funependulum tripeda­
le, cuius integra vibratio tempore vnius ſecundi minuti peragitur, vt
aliqui volunt (quod tantùm exempli gratia aſſumptum ſit) numerentur.

v.g. 10. vibrationes huius tripedalis funependuli eo tempore, quo duæ
æntùm vibrationes alterius maioris numerantur; ſint quadrati 100. &
4. certè longitudo maioris eſt ad longitudinem maioris vt 4. ad 100.igi­
tur ſi 4. dant 100. quid dabunt 3. habeo 75. igitur longitudo maioris
funependuli eſt 75. pedum.
Tertiò, poteſt cognoſci altitudo putei quan­
tumuis altiſſimi, vel alterius loci editi, ex quo demittitur corpus graue;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index