Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (335) of 795 > >|
349335DE SPECULIS VITREIS. culo inſerviret, ſi alterutra ſuperficies Mercurio obduceretur, al-
titudinis 9 {4/10} pollic.
latitudinis 8 pollic. FCD, mundum & ſicciſ-
ſimum, impoſitum fuit perpendiculariter aquæ pluviæ, puriſſimæ
ADGB hæc adſcendit utrimque ad ſuperficiem Vitri, æque alte,
curvam quandam ſuperficiem C G, c g, formans, cujus altitudo
C D perpendicularis ſupra Aquam A B erat circiter æqualis {3/30} polli-
cis, circiter dico, quoniam tam accurate menſurare non potui ac
deſiderabam, cujus longitudo DG etiam circiter æqualis {5/30} pollic.
erat.
Ut attractio aquæ ad hoc Vitrum intelligatur clarius, ſit KLMO
Vitrum, &
particula quædam Aquæ X, tam parum remota, ut
agere in vitrum &
ab eo attrahi poſſit; attrahetur igitur X a pun-
cto M in perpendiculari X M, &
Quia præter punctum M agit ma-
gna ſuperficies vitri, quæ exporrecta concipiatur uſque ad M L,
M O, etiam trahetur particula X.
ſecundum L X, ac O X, a
punctis L, O, atque ita a puncto quolibet intermedio inter L M
&
O M; poſitis autem his punctis æque diſtantibus ab M, erit vis
attrahens æqualis quamobrem ſi centro M, radio quolibet ab M verſus
L tendente deſcribantur circuli ſupra ſuperficiem vitri, horum integræ
peripheriæ æquali vi attrahente in quolibet puncto pollebunt;
actio
autem harum omnium erit verſus M, quamobrem particula X fere-
tur in rectâ X M uſque ad M perpendiculari ſupra K O:
Si X nunc
fuerit gutta Aquæ, compoſita ex pluribus particulis, hæc etiam tra-
hetur, &
movebitur ſecundum rectam M X uſque ad contactum
M, tum vero partes laterales trahentur verſus L &
O, adeoque
explicabitur gutta quaquaverſum, eundo per varios ſibi concentri-
cos circulos, ſi ſua vis attrahens ſuperetur a vi attrahente vitri,
adeoque hac attractione agitur gutta haud aliter, ac ſi a ſui parte
poſtica ab alio plano premeretur, qua preſſione etiam explicaretur
&
applanaretur.
Quia autem attractio puncti Mjuvatur ab attractionibus omnium
punctorum inter M L &
M O intermediorum, illæ attractiones
quæ ſunt proximæ puncto M, juvantur ab aliis remotis, ſed a pau-
cioribus, &
quæ plus diſtant a puncto M, iterum a paucioribus ma-
gis adhuc remotis, ſequitur vires attrahentes in puncto M eſſe ma-
ximas, omnium vero aliorum punctorum S, V, Q, P, L,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index