Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1vita, quàm nomina piſcium congerere,
qui nihil aliud quàm piſces olet, ab amiſſi­
mo tanquam imperitus damnatur, vt iam
ei nihil reliquum ſit.
Si tantum in his pau­
cis, in quibus hic illum accuſat, at non
præſtabat ſi vel ſolùm illi etiam nomine no­
tus eſſet, eum admonere priuatim, vt ſe
corrigeret?
246 Quis videt me hîc exultantem?
ſed non poteram diſſimulare, cùm Galenus
ſine cerebro, Ariſtoteles ſine corde neget
motum partibus ineſſe.
Cæterùm quod di-
cat, perire diuiſionem datam, non animad­
uertit in entomis ſenſum etiam non ſolùm
motum ſeruari.
In tertia ſectione reprehen­
dit, quod portentoſa animalia dixerim?
nón­
ne portentoſum eſt in lapidibus, & ſub ter­
ra naſci?
forma etiam gammarorum, & in­
ceſſus cancrorum peculiaris.
Sed quid ipſe
muſcerdæ meminit, tanquam ſtercoris muſ­
cæ, cùm ſit muris ſtercus?
Vellicat quod
muſcas dixerim alicubi non ingredi: certum
eſt ita eſſe.
Cauſæ quas adduximus ſatis
probabiles: commendaretur ſi veras attu­
liſſet, non negare quod conſtat, vel ſui
Plinij teſtimonio.
Quòd ſi quis omnes cau­
ſas à me enarratas hîc ei quàm de turri
adiecimus ſociauerit, intelliget quòd fer­
tur de domo illa Venetiis, non fuiſſe fa­
bulam.
248 Eſt homini ſimul humidiſſimum, &
frigidiſſimum cerebrum tum multitudine,
tum quò magis fieri potuit: non in compa­
ratione, vt credit ad reliqua animalia: ita
dupliciter fallitur: nam comparatiuè & de
qualitate intelligit.
De mollitie etiam ab­
errat, quia loquimur de ea quæ eſt cum ſo­
liditate, & ita mollior homo limacibus, &
marinis pulmonibus: illa enim ſunt potiùs
laxa quàm mollia.
De calidiſſimo quoque &
humidiſſimo, & tenuiſſima ſubſtantia, ſciat
id verum eſſe, quoniam cùm maximè com­
miſta ſint elementa, attenuata ſubſtantia
eſt, vſque quo fieri poſſit, atque ideò ex
ea ſpiritus confertim generantur.
Ita cor
hominis eſt calidiſſimum, & ſicciſſimum,
quia plus habet elementi terrei exactè con­
cocti, hoc idem tamen propter commiſtio­
nem, & qualitates obtuſas proximum eſt
temperamento.
Quid plura? ac ſi vellem
fractam nolam totam denuò conficere,
imbutum falſis principiis perſuaſione de ſe­
metipſo ampla, in atrium veritatis dedu­
cere.
250 Poſtquàm rationibus nec experi­
mentis vincere non poteſt, ad pietatis pa­
trocinium ſe referat, quòd plures opifices
quaſi plures Deos poſuerim.
At non videt
principem aliquem multa habentem ſigilla?
Et qualis inſpiratur animus ſingulis? Et
non differunt, ſeu corpora, ſeu animas di­
xeris, ſed hæc ad æternitatis arcana remi­
ſimus.
In quinta ſectione, muſca eſt pro­
pter ornatum, eadem eſt ad perfectionem:
perfectio enim ornatus, vt in ædibus.
Di­
xi ſuperiùs, non omnes cauſas propoſitum
mihi eſſe vt explicarem, ſed præcipuas,
aut ſi ex his tanquam annexæ aliæ pen­
deant.
Inde nugatur clamoſus hic Gramma­
ticus.
251 De cognitione ſingulorum aberrat
(vt dici ſolet ) toto cœlo. Optimè enim &
longè exquiſitius à ſuperis cognoſcuntur,
quàm ab hominibus, ſed non eodem modo,
neque ſub eiſdem rationibus omnibus, ſed
plerunque, aut ſemper aliis, iiſque meliori­
bus, ideò nugatur vt ſolet.
252 Simia, & elephas non ſunt ſagaciora
cane, vel vulpe, ſunt tamen prudentiora, nam
& inter homìnes prudentiores ſunt multi,
rudi Minerua.
De nomine ſagacis ſi non pla­
cet, accipiamus aſtutum, vafrum.
Quanquam
& Cicero, & Feſtus, & alij in eodem quo
nos ſenſu accipiant.
Ita hic nouus Priſ­
cianus, docet nos deſipere, impudens
venia.
253 Hominis corpus denſiſſimum eſſe
non putat, quia piloſum, & ſudet: num
aues, & quadrupedia plumis, & pilis fre­
quentioribus obſita ſunt?
denſitas eſt in ſub­
ſtantia, non inter ſubſtantiæ partes.
Stul­
tum eſt puerilibus illius obiectionibus re­
ſpondere, ſed tamen ob ineptos volumus.
Puram terram, quæ igne repurgatur, voca­
mus: nam putreſcit, dum oſſa manent, vi­
detur plus continere illius elementi.
Quis
non videt indignas has obiectiones, vel idio­
tas viro, nedum Philoſopho?
Solùm id iure
dubitatum, quod tamen experimento ve­
rum èſſe conſtat, quónam pacto tanto cum
pondere homo conſiſtat, tam parum ter­
ræ contineat?
Videretur enim vt ipſe re­
ctè dubitat, totus aqueas eſſe?
ob id ergo
dicimus hominem multò plus terræ ela­
boratæ continere, quæ dum putreſcit, aut
vritur, corpus exhalat: ideo hæc pura ter­
ra non eſt, ſed media inter ignem & ter­
ram: ergo non grauis?
falleris. In pyrio
enim puluere eſt grauitas, & tamen vis
ignea ſuperior eſt.
Si hoc modo dubitaſ­
ſet, certè laude dignus eſſet.
At non pu­
det quæcunque in buccam veniunt mandare
ſcriptis, & tot ineptiis chartas implere.
254 Hic tanta molitur ſuper verbo Co­
gnoſcerentur, cùm non ſolùm ſecunda,
ſed prima editio Norinbergenſis habeat
Cognoſceret, quod ipſemet probat, vt ſtu­
porem hominis admirari cogar.
Inter co­
gnoſceret & cognoſcerentur præter notam,
neceſſaria etiam erat interpoſito literæ N,
vt vix credere poſſim, in Lugdunenſi,
aut Lutetiana erratum.
Sed ſit ita modò?
cui imputandus eſt error? & cur non ſen­
ſus ipſe rei eum admonuit?
Adducit ani­
malia quæ fallant: ſolus homo fallit, il­
la decipiunt, & naturæ impulſu, non me­
ditatione.
Dicit deinde fallere, non eſſe
finem hominis?
eſt, ſed non perfecti. Quæ­
dam enim ſunt propter finem, quædam
ſunt neceſſaria, & quædam conſequen­
tia: hoc eſt, conſequens & neceſſarium,
non tamen in finis ratione continetur,
ſicut finis ciuitatis eſt vnio.
Ex hoc ta­
men neceſſariò conſequuntur lites & diſ­
cordiæ.
256 Vera fatetur ipſe. Nihil enim inueni­
re nouit, ſed aliena congerere: nos plura in­
uenimus quàm acceperimus.
Quod ſi om­
nes aliena corraderent, vnde iam incremen­
tum artibus: ita hic, vt Cicero ait, valuit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index