Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (11) of 760 > >|
34911LIBER I. ſertim, ſi generatio congregatione, & corruptio ſegrega-
tione fieri debeat.
Quæ igitur ratio magnitudines eſſe indi-
uiſibiles neceſſariò colligere uidebatur, hæc eſt.
Sed quòd
clanculò peruerſa ratiocinatione utatur, &
quatenus la-
teat, exponamus oportet.
Nam quia punctum puncto nõ
hæret, magnitudines partim ſunt, &
partim non ſunt omni
ex parte diuiſibiles.
Sed cùm hoc poſitum, aſſertumq́; eſt,
punctum ubiuis, ac omni in parte uidetur eſſe:
ita ut in pun
cta diuidi magnitudinem ſit neceſſe, quippe cùm omni in
parte punctum ſit:
quo fit, ut ea uel tactibus uel punctis
constet.
At omni in parte diuiſibilis eſt, quia ubi unum eſt,
&
omnia ut ſingulum quodque, Vno autem plura non
ſunt:
non enim ſunt deinceps. Quare non omni in parte
diuiſibilis eſt.
Nam ſi per medium diuiſibilis ſit, & per
punctum adhærens erit diuiſibilis.
At id haudquaquam fit:
ſiquidem nec ſignum ſigno, nec punctum puncto hæret.
Hoc autem eſt, diuiſio & compoſitio. Quare tam con
gregatio, quàm ſegregatio eſt, ſed non ex inſectilibus, &

in inſectilia (complura enim inde emergunt abſurda) nec
hoc pacto ut omni ex parte fiat diuiſio (id enim eueniret, ſi
punctum puncto hæreret) ſed ſegregatio in parua, &
mi-
nora, &
congregatio ex minoribus fit. At ſimplex perfe-
ctaq́ generatio, cõgregatione &
ſegregatione dcfinita nõ
eſt, quemadmodũ nonnullis placet, qui &
eam quæ in cõti-
nuo fit mutationẽ, alterationẽ eſſe aſſerunt.
Verũ id ipſum
eſt, in quo prorſus errant:
nõ enim generatio ſimplex, atq;
corruptio congregatione ſegregationeúe fit, ſed cùm ex
hoc in hoc mutatio fit.
Alij uerò omnem eiuſmodi mutatio-
nem alter ationem eſſe putant.
At in hoc diſcrimẽ ſubit: nam
hæc ratione, illa materia, in ſubiecto existit.
Igitur

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index