Ghetaldi, Marino, Marini Ghetaldi Promotvs Archimedis sev de varijs corporum generibus grauitate & magnitudine comparatis

List of thumbnails

< >
21
21 (9)
22
22 (10)
23
23 (11)
24
24 (12)
25
25 (13)
26
26 (14)
27
27 (15)
28
28 (16)
29
29 (17)
30
30 (18)
< >
page |< < (23) of 89 > >|
3523ARCHIMEDES. tis æqualem propoſito oleo A, Accipiatur aliquod corpus ſolidum C,
vtpote plumbeum, &
aquæ, magnitudinem babentis æqualem plumbo
C, inueniatur grauitas, quæ ſit 12, vt in exemplo propoſ.
8. dictũ eſt.
Similiter & olei, magnitudinem æqualem babentis, eidem plumbo C,
inueniatur grauitas, quæ ſit 11, &
fiat, vt 11, ad 12, ita 550, ad aliũ
numerum qui ſit 600.
is igitur numerus indicabit quanta erit graui-
tas aquæ, magnitudinem babentis æqualem propoſito oleo A.
Si vero propoſitum ſit aliquod argenti viui corpus A, cuius
grauitas 95, &
oporteat inuenire, quanta erit grauitas aquæ, magni-
tudinem babentis æqualem propoſito argento viuo A.
Accipiatur ali-
quod vas vitreum mundum, &
politum, cuius grauitas ſit v. g. 91.
ipſumq; vas plenum aqua ponderetur in aqua, & habeat grauitatem
55, quoniam igitur numerus 91, ſuper at numerũ 55, numero 36, 115. buius grauitas aquæ, magnitudinem babentis æqualem ipſivaſi, boc est ſoli-
ditati ipſius vaſis 36, ponatur deinde in ipſum vas propoſitum argen-
tum viuũ A, nibil interest, vt vas ſit plenum, vel non, &
quoniam ar
genti viui A, grauitas est 95, &
vaſis vitrei grauitas 91, erit argenti
viui ſimul cum ipſo vaſe, grauitas 186.
ponderetur itaque ipſum vas,
ſimulcum argento viuo A, in aqua, ita vt aqua repleat vaſis partem
vacuam, &
ſit vaſis grauitas in aqua ſimul cum argento viuo 143,
quoniam igitur numerus 186, ſuperat numerum 143, numero 43, 225. buius grauitas aquæ, magnitudinĕ babĕtis æqualem argento viuo, ſimul cũ
vaſe 43, ſed grauitas aquæ babentis magnitudinem æqualem vaſi est
36, ergo reliquum quod est 7, erit grauitas aquæ, magnitudinem ba-
bentis æqualem propoſito argento viuo A.
Sed ſi propoſitum fuerit aliquod magnum argenti viui cor
pus, ita vt difficile poſſit ponderari in aqua, hac via inuenietur
aquæ quæſita grauitas.
Sit propoſitum aliquod magnum argenti viui corpus A, cuius gra-
uitas 5700.
& oporteat facere, quod imperatum eſt. Accipiatur ali-
quodparuum argenti viui corpus C, cuius grauitas ſit 95, &
aquæ,
magnitudinem babentis æqualem argento viuo C, inueniatur graui-
tas, eo modo quo dictum est, quæ ſit 7, &
fiat vt 95, ad 7, ita 5700, ad
alium numerum, qui ſit 420, is igitur numerus indicabit quanta erit
grauitas aquæ, magnitudinem babentis æqualem propoſito argento
viuo A.
Contra, ſit propoſitum aliquod corpus aqueum A, cuius grauitas
420, &
oporteat inuenire quanta erit grauitas argenti viui, magni-
tudine æqualis propoſitæ aquæ A.
facto, vt ſupra, & inuenta graui-
tate 7, aquæ ſcilicet magnitudinem babentis æqualem argĕto viuo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index