Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 129 > >|
1majori, totidem menſuræ velocitatis majoris in menſu­
râ velocitatis minoris continentur.
Propoſitio VIII.
Velocitas à principio motus per lineam perpendicularem eſt
æqualis grauitati, minor verò per lineam inclinatam.
IMpulſus, quó magis impeditur ab alio impulſu, eò mi
nùs mouet: eſt autem grauitas impulſus deorſum ſeu
ad mundi centrum mouens; in lineà ergo perpendicu­
lari quia â nullo impeditur impulſu, eſtque; agens neceſſa­
rium, motum producet ſibi æqualem, eritque velocitas
motus æqualis grauitati.
In lineâ verò inclinatâ, quia
grauitas impeditur ab hypomochlio, mouebit tantò
minús, quantò magis impeditur, per prop: 14. ac proin­
de velocitas erit minor grauitate.
Velocitas ergo a prin­
cipio motus per lineam perpendicularem eſt æqualis
grauitati, minor verò per lineam inclinatam.
Propoſitio IX.
Velocitas continuò augetur in motu naturali, minuitur in motu
violento.
GRauia enim quò ex loco altiori cadunt, majori vi­
olentià incidunt: violentia autem major ex

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index