Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 355 > >|
1lo de quadratura Paraboles, quadraſſe ipſam Parabolem, quæ tamen duæ fi­
guræ, lunula ſcilicet, & parabola ſunt curuilineæ.
2
Ex cap. de Priori (in ſcientijs demonſtratiuis eſt prius, & poſterius ordine,
elementa enim priora ſunt ijs, quæ deſcribuntur, nam principia prior a ſunt theore­
matibus ordine) verba illa, nam principia, &c.
quæ non ſunt in antiqua tran­
ſlatione deſumpſimus ex caſtigatiſſimo græco codice editionis Francfor­
dienſis, propterea quod totum hunc locum declarant; ſunt autem iſta,
αί γαρ αρχαί πρότεραι τῶν θεωρημάτων τῃ τάξη. per ſcientias autem demonſtra­
tiuas intelligendas eſſe hoc loco ipſas Mathematicas ex eo patet, quod illis
aſſignet Ariſt. Deſcriptiones; nam hoc verbo, Deſcriptiones, ſeu figuratio­
nes, ſolet ipſe Mathematicas Demonſtrationes innuere, quod in ipſis figu­
rationes, & Deſcriptiones adhibeantur, vt alijs locis patebit: idcirco ver­
ba illa à nobis addita ex græco, optimè præcedentia exponunt, cum per ele­
menta intelligantur principia, qualia ſunt initio Euclidis, & per deſcriptio­
nes exponant theoremata.
quod autem principia illa ordine priora ſint de­
monſtrationibus, ſiue ipſas præcedant, ex ipſa primi Euclidis inſpectione
patere poteſt.
3
Ex cap. de motu (Quadratum augetur Gnomone circumpoſito) Gnomon vox
græca inter alia ſignificat inſtrumentum illud, quod Latini tum amuſſim,
2[Figure 2]
tum normam appellant, Itali verò, Squadra, ad
cuius ſimilitudinem Geometræ denominarunt fi­
guram quandam, ſeu portionem cuiuſuis paralle­
logrammi, vt videre eſt in definitione ſecunda
2. elem.
& in præſenti figura, in qua quadratum
A B C D, circumpoſito gnomone E F G, augetur,
& fit maius quadratum H B I L.
Idem etiam verum eſt in quadrato arithmeti­
co, ſiue in numero quadrato: is enim pariter ad­
dito Gnomone augetur.
i. addito numero impari.
quemadmodum infra 3. Phyſ. tex. 26. fusè explicabimus.
Ex Primo Priorum reſolutoriorum.
4
Aliquorum opinio eſt, Ariſtotelem hoſce libros appellaſſe reſolu­
torios, quod per illos doceat ſyllogiſmum, ac demonſtrationem
iam factam in ſua immediata principia reſoluere, quam opinio­
nem meum non eſt, nunc refellere.
perſuaſum tamen mihi eſt, rem
multo aliter ſe habere, veram rationem huius tituli petendam eſſe ex peni­
tiori Mathematicorum eruditione.
Sciendum itaque id, quod tradit Pappus
Alex. initio ſeptimi Mathem. collect.
antiquiſſimos videlicet Geometras,
Euclidem, Apollonium Pergæum, & Ariſtęum ſcripſiſſe libros de reſolutio­
ne, in quibus ars tradebatur, qua propoſito quouis theoremate, aut proble­
mate poſſent facile ex eo, tanquam vero accepto inueſtigare aliquam veri­
tatem, per quam deinde componerent illius, quod quærebatur, Demonſtra­
tionem; inueſtigationem illam appellabant reſolutionem: compoſitionem
verò nominabant diſcurſum illum, quo ex vero illo per reſolutionem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index