Gravesande, Willem Jacob 's, Physices elementa mathematica, experimentis confirmata sive introductio ad philosophiam Newtonianam; Tom. 1

List of thumbnails

< >
31
31 (1)
32
32 (2)
33
33 (3)
34
34 (4)
35
35 (5)
36
36 (6)
37
37 (7)
38
38 (8)
39
39 (9)
40
40 (10)
< >
page |< < (5) of 824 > >|
355MATHEMATICA, LIB. I. CAP. III.
Experimentum 1.
Aër in quo vivimus fere ſemper viſum & tactum noſtrum
1117. fugit, in antlia tamen exacte clauſa embolo reſiſtit, ita ut nul-
la vi ad antliæ fundum protrudi poſſit.
In extenſionis autem idea non continetur idea ſolidita-
tis, hanc non niſi ex contactu, illam vero ſine illo acquiri-
mus, &
ſi quis nunquam corpus tetigiſſet, ei ſoliditas omni-
no ignota eſſet.
Experimentum 2.
Conſpiciat quis idolum inter ſpeculum cavum & obje-
2218. ctum ſpeculo expoſitum;
idolum tale non reſiſtit, corpus
tamen æque denſum ac corpus repræſentatum videtur:
poſ-
ſunt enim colores magis vividi in idolo quam ipſius objecti
colores repræſentari.
Si homo nihil unquam præter talia idola vidiſſet, & ipſi-
us corpus tali idolo ſimile eſſet, an ullam ſoliditatis haberet
ideam?
non videtur; extenſionis tamen certiſſime habebit.
Hic non agitur de eo quid ſit tale idolum, de ideis diſpu-
tamus, ſat eſt illud dari.
In ſoliditatis privatione non omnis ſita eſt differentia inter
Spatium &
Corpus.
Spatium eſt infinitum, ac nullis terminari poſſe limitibus,
3319. rem attente conſideranti patebit.
Corpora autem finita
dantur.
In ſpatio partes dari clare videmus, a ſe invicem vero
4420. ſeparari nequeunt, immobiles ſunt, ut &
ipſum ſpatium. Cor-
poris vero partes ſeparationem patiuntur.
Spatii idea ſimpliciſſima eſt; corporis magis eſt compo-
ſita.
Soliditas a quibuſdam impenetrabilitas vocatur, & ex na-
5521. tura extenſionis illam deducere conantur;
pedi cubico ex.
gr. extenſionis, pes alter cubicus extenſionis addi non poteſt,
quin habeamus duos pedes cubicos, ſinguli enim habent om-
nia quæ ad illam magnitudinem conſtituendam requirun-
tur;
pars ergo una ſpatii partes omnes alias excludit & ipſa
illas admittere non poteſt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index