Cataneo, Girolamo, Hier. Cataneus de arte bellica, sive, de designandis ac construendis arcibus & propugnaculis, necnon & de iis oppugnandis, expugnandis ac propugnandis : de itinere exercitus, ac castrametatione, quando expediat manus cum hoste conserere, 1600

List of thumbnails

< >
41
41 (33)
42
42 (34)
43
43
44
44 (35)
45
45
46
46 (37)
47
47 (38)
48
48
49
49
50
50 (39)
< >
page |< < (27) of 184 > >|
3527 in planitie. Ac primò, antequam ad fabricam venia-
mus, attentè conſiderandum eſt, qua ex parte hoſtis
majus inferre poſſit damnum, ac quomodo fieri poſ-
ſit, vt propugnaculum meliùs tueatur arcem ſeu ca-
ſtrum.
Perpendendum eſt etiam, an velimus for-
mare propugnaculum cum cuniculo tranſuerſo (Gal-
li dicunt contzcminc,) vel puteis (fiunt autem hi in imo
propugnaculi vel cortinæ, ad aperiendos &
vanos
reddendos cuniculos vel furnos, qui ab hoſtibus
fiunt.)
Hi autem cuniculi tranſuerſi vel putei antiqui-
tus non fiebant, niſi vbi arces aqua non circumda-
bantur:
hodie verò fiunt & cum aqua & abſque aqua,
propter furnos qui fiunt in cortina &
circa propu-
gnacula ſuper aquam.
Certum autem eſt, dari non poſ-
ſe canonem generalem ſuper menſuris, quia conſtruun
tur majora vel minora ſecundùm ſitum, ac juxta ſum-
ptus quos in eis vel poſſumus vel volumus facere.
Con
uenit autem ei qui animum appellit ad hanc ſcien-
tiam deſignandi rite propugnacula ſeu arces, conue-
nit, inquam, ei, vt ſecundùm canones in hoc opere ex-
plicatos, ſciat in charta deſcribere quoduis genus pro-
pugnaculi, vel etiam modulos eorum erigere (Galli
vocant modcſſc@) in iisq́;
exactè menſuras obſeruare, vt
cõmunicando cũ variis hominibusſuas delineationes,
audire poſſit varia eorũ judicia.
Videat etiam quid pro
priè competat arcibus quæ in montibus extruuntur,
iis quæ in planitiebus, iis quæ alibi, Iam ſtatuamus de-
ſignandum nobis eſſe propugnaculum cum cunicu-
lo tranſuerſo, ea tamen lege vt eo poſſimus vti abſque
eo cuniculo.
Erigatur autem hoc noſtrum propugna-
culum ſuper figura pentagona æ quilatera &
æquian-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index